Pueritiam Heros noster sub Heroina Matre, adolescentiae partem aliquam, sub Jani Douzae inspection, in nostra Academia, quae de tanti alumni manu Albo suo Kal. Jan. Anno M D xciv. inserta merito sibi gratulatur, majorem sub Mauritio fratre in castris & actu rerum exegit. Quem simul & Ducem habuit, & Patrem, & in eo omnia reperit, quae excelsam indolem ad omnem virtutem formarent. Enimvero ea Mauritij, juvenis etiam, initia fuere, quae non modo omnium exspectationem, sed & admirationem anteverterent. Usque adeo nullum unquam è scelere compendium exspectari debet, ut poenitentiam parricidij in Gulielmo admissi, admiranda Mauritij virtus, & par ei felicitas hostibus sine mora expresserint. Et sane tanta victoriarum ejus ferme fuit praecipitatio, ut, quamvis maturo consilio omnia ageret, non annos tamen, nec menses, sed dies propemodum victorijs distingueret, Alexandri Farnesij Ducis veterani adultam virtutem adhuc imberbis sisteret, & Foederatae Belgicae ad extrema consilia tristissimis temporibus conversae paucis annis non securitatem solum pareret, sed & splendorem, immo Gentem ad dominatum Europae magnis passibus gradientem, velut mole aliqua objecta, intra crepidinem suam see cohibere, & sua tueri doceret. Sub tanto Duce, cui Foederatus Belgarum populus suum robur, Orbis Europaeus disciplinae castrensis instaurationem, omnes potentiae Hispanicae sufflaminatae fructum, Duces bellandi artem, Mathematici suae in castris usum, Mechanici ignotas etiam retro machinas debent, adolevit Heros noster, & magna exempla vidit, expressitque. Est equidem in generoso sanguine occulta quaedam spirituum velut cognatio, & vis latens, quae capacem omnium indolem ad honesti aemulationem è propinquo potentius accendit. Hinc Noster fraternas victorias suae virtutis cotem, ejusdem gloriam suae anteambulonem censer, arma tractare, castrensem disciplinam discere, hostem lacessere, cominus pugnare, stanti instare, modo militem, modo Ducem agere, corpus ad laborem & tempestates durare, regionum, urbium, munimentorum, vallorum, castrorum situm, fluminum ostia, alveos, flexus, maris, littorum, ventorum rationem & vices explorare, Mauritij instituta, consilia, imperia excipere, & in uno ejus exemplo omnia militis, omnia Ducis officia observare.
Pueritiam Heros noster sub Heroina Matre, adolescentiae partem aliquam, sub Jani Douzae inspectione, in nostra Academia, quae de tanti alumni manu Albo suo Kal. Jan. Anno M D xciv. inserta merito sibi gratulatur, majorem sub Mauritio fratre in castris & actu rerum exegit. Quem simul & Ducem habuit, & Patrem, & in eo omnia reperit, quae excelsam indolem ad omnem virtutem formarent. Enimvero ea Mauritij, juvenis etiam, initia fuere, quae non modo omnium exspectationem, sed & admirationem anteverterent. Usque adeo nullum unquam è scelere compendium exspectari debet, ut poenitentiam parricidij in Gulielmo admissi, admiranda Mauritij virtus, & par ei felicitas hostibus sine mora expresserint. Et sane tanta victoriarum ejus ferme fuit praecipitatio, ut, quamvis maturo consilio omnia ageret, non annos tamen, nec menses, sed dies propemodum victorijs distingueret, Alexandri Farnesij Ducis veterani adultam virtutem adhuc imberbis sisteret, & Foederatae Belgicae ad extrema consilia tristissimis temporibus conversae paucis annis non securitatem solum pareret, sed & splendorem, immo Gentem ad dominatum Europae magnis passibus gradientem, velut mole aliqua objecta, intra crepidinem suam se cohibere, & sua tueri doceret. Sub tanto Duce, cui Foederatus Belgarum populus suum robur, Orbis Europaeus disciplinae castrensis instaurationem, omnes potentiae Hispanicae sufflaminatae fructum, Duces bellandi artem, Mathematici suae in castris usum, Mechanici ignotas etiam retro machinas debent, adolevit Heros noster, & magna exempla vidit, expressitque. Est equidem in generoso sanguine occulta quaedam spirituum velut cognatio, & vis latens, quae capacem omnium indolem ad honesti aemulationem è propinquo potentius accendit. Hinc Noster fraternas victorias suae virtutis cotem, ejusdem gloriam suae anteambulonem censere, arma tractare, castrensem disciplinam discere, hostem lacessere, cominus pugnare, stanti instare, modo militem, modo Ducem agere, corpus ad laborem & tempestates durare, regionum, urbium, munimentorum, vallorum, castrorum situm, fluminum ostia, alveos, flexus, maris, littorum, ventorum rationem & vices explorare, Mauritij instituta, consilia, imperia excipere, & in uno ejus exemplo omnia militis, omnia Ducis officia observare.