A26815:11
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Dedication: Illustri Nobilissimoque D. Domino Gulielmo Russel, Bedfordiae Comitis filio natu maximo.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Si privatam tuam vitam inspiciamus, temperantia tua, justitia, bonitas, & erga Dei oracula reverentia exemplum exhibent rarum quidem & spectabile, idque etiam in hoc saeculo tam corrupto & atheismi pleno, cum multi qui gloriosissima pars hominum haberi volunt, solis tamen titulis suis & comitatu, audaciore impietate, & major suo luxu à vili plebecula sacernuntur.
Si privatam tuam vitam inspiciamus, temperantia tua, justitia, bonitas, & erga Dei oracula reverentia exemplum exhibent rarum quidem & spectabile, idque etiam in hoc saeculo tam corrupto & atheismi pleno, cum multi qui gloriosissima pars hominum haberi volunt, solis tamen titulis suis & comitatu, audaciore impietate, & majore suo luxu à vili plebecula sacernuntur.
Quae autem in publico hujus regni theatro egeris, omnem quidem laudem videntur exsuperâsse. Consiliorum tuorum integritas inflexibilis, & eum prudentia conjuncta fortitudo, (posthabitis illis, quae vulgares animas captivas ducant, illecebris ac terriculamentis) abunde certè testantur […] studia tua & conatus omnes patriae imprimis consecrasse. Inviolabilis autem illa tua erga regem fides est sanè maximè conspicua & depraedicanda. Sicut enim her•icae planè virtutis est (observante philosopho) & supremum gradum consc•utae, ad conscientiam recti honestique conservandam •amam ejus posse contemnere, ita sanè in consiliis tuis efficacissima quaeque media ad regem regnumque ejus conservandum adhibuisti, utquaeque nonnullorum hominum (qui omnem sibi fidelitatem arrogant) ca•ias effugere non potueris, quasi in ea part efficio tuo defuisses. Verum his omnibus accedit & quasi coronam imponit, summus ille tuus sine omni •uco & affectatione zelus, quo veram puramque Christi religionem prosequeris. Cujus manifestum sanè indicium praebes, dumb posthabitis • lis illis, speciosisquidem, at inutilibus, quibus aliqui plus nimio tribuunt, conaris animitus ut qui in doctrinae cultusque substantialibus conveniunt, ut ut in levioris momenti rebus dissentientes, in unum amicè coescant; ne per dissidia sua communi hosti, crudely ac inquieto, praeda tandem fiant, ac triumphandi materia.