A26815:24
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Inde Februario ineunte Lucam concessit, neque inde recessit usque ad mensem Julij insequentem, ubi ab iisdem legatis (nam legati nostri Lucae apud Gregorium manebant usque ad finem Aprilis) saepè interpellatus Saonam contendere recusavit, & cum Benedicto per emissarios suos clam egit, ne de jure suo decederet, unde cum omnes eum praevaricari & Christianis illudere animadverterent pro Gregorio Errorium apellabant. Illud etiam Cardinales maximè cruciabat, quod Gregorius ijs repugnantibus contrà jurisjurandi sui fidem Gabrielem Condelmarium nepotem suum (qui postea Pontifex fuit) & tres alios Cardinals cooptâsset, & reliquis Cardinalibus porrò graviter interminatus fuisset, ne cum Cardinalibus Benedicti see inconsulto agerent, quod aliqui eorum clam moliri dicebantur; & Johannem Proset Archidiaconum Norfolciensem beneficijs omnibus spoliasset, eam solum ob causam quod Cardinales diversum sentientes allocutus fuisset. Quocirca Cardinals suarum partium Pisas fugiunt mense Maij anno MCCCCVIII quae civitas ad decimum à Luca lapidem posita est, ibique ab anathemate & execrationibus Gregorij quas ille in eos pronunciaverat, appellation publicè interposita ad Jesum Christum supremum judicem, ad Synodum generalem, ad futurum Pontificem provocant, eamque appellationem ritè interpositam, neque injusti Pontificis anathemate fuisse Cardinals obstrictos lAbbas Panormitanus postea asseruit. Et licet aliqui Gregorij asseclae publicè docuissent, eum à juramenti religione quod pro schismate extingueado interposuerat fuisse immunem, quod ipse seipsum pro potestate sua à jure jurando absolvere posset: contrarium tamen defenderunt praestantissimi Jurisconsulti, mPetrus Ancharanus, Franciscus Zabarella Cardinalis, & Antonius de Butrio qui omnes tum floruerunt, asserentes utrumque Pontificem hac in causa perjurij reum esse, eorumque sententiam Philippus nDecius postea secutus est. Ista Cardinalium à Pontifice secessio plerisque principibus Christianis placuit, praesertim Henrico regi nostro, & Carolo Galliae regi, qui tergiversationum utriusque Pontificis pertoesi, ab eorum obedientia nuper defecerant, quod tamen Historiographi utriusque ⟨p. 7⟩gentis stipendiarii Pontificis dolo malo omiserunt.