A26815:1109
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Heros noster animo omnibus negotijs pari ita fortitudinem Fratri probabat in castris, ita arcanorum ac consiliorum capacissimam mentem domi probabat Patribus, ut Mauritij coelibis viduitatem solus Patriae excusaret. Nulla enim videbatur metuenda orbitas, dum ille superesset, qui & Patris prudentiam, & Fratris fortitudinem unus conjungeret, & aequaret. Mox maximam de se exspectationem Noster excitavit, quum in dubio illo ad arenaceos Flandrorum cols praelio nullis vel monitis vel precibus vix à sedecim annorum adolescent impetrari potuit, ut se Patriae servaret. Omnia non tantum in ancipiti, sed desperata propemodum erant. Exercitus foederatus nonnisi ad praedam opportunus videbatur in hostico, marry interclusus & potentissimo host, eoque recens victor, & sub oculis suorum Principum, quod ad victoriam valere solet, pugnaturo, Vel mare epotandum erat, vel perrumpendi hostium cunei. Mauritius instare, noster recusare, nihilque imperiorum deprecari, nisi quae unam communis periculi subeundi gloriam sibi interverterent. Crescebat illi animus cum periculi magnitudine, nec Nassovicum nomen decere censebat, hosti tergum vertere, vel de sua salute in consilium ire, ubi de Reipublicae salute ageretur. Ita periculi particeps, gloriae quoque fuit. Nassovicus sanguis integer de hoste triumphare debuit. Sole etiam in societatem pugnae vocato, & vento inter instrumenta victoriae adhibito. Illi etiam & toti quidem ultionis Adolphi ac Gulielmi, & servatae Reipublicae gloria constare debuit. Imperterritum Herois nostri animum spectabat cum gaudio in ista aetate Mauritius, suspiciebat Hostis, jam tum praesagiens, fatalem sibi virtutem fore, quae in adolescente triumpharet. Major jam videbatur Patribus, quam qui vel aetatis imbecillitatem minoribus imperijs lueret, vel eandem infra dignitatem exigeret. Anglicarum itaque copiarum, quibus potissimum exercitus Belgici robur constabat, Francisco Veerio missionem petente, praefectura illi in castris ante Graviam demandata fuit, mox totius Equitatus, quam utramque ita administravit, ⟨p. 499⟩ut & fidem Reipublicae, & prudenti•m Fratri, & militi auctoritatem singulari animi moderation temperatam commendaret. Ea quae cum imperio illo gessit, quamvis per se magna, hic dicere supersedeo, quia majora dicenda sunt.
Heros noster animo omnibus negotijs pari ita fortitudinem Fratri probabat in castris, ita arcanorum ac consiliorum capacissimam mentem domi probabat Patribus, ut Mauritij coelibis viduitatem solus Patriae excusaret. Nulla enim videbatur metuenda orbitas, dum ille superesset, qui & Patris prudentiam, & Fratris fortitudinem unus conjungeret, & aequaret. Mox maximam de se exspectationem Noster excitavit, quum in dubio illo ad arenaceos Flandrorum colles praelio nullis vel monitis vel precibus vix à sedecim annorum adolescente impetrari potuit, ut se Patriae servaret. Omnia non tantum in ancipiti, sed desperata propemodum erant. Exercitus foederatus nonnisi ad praedam opportunus videbatur in hostico, mari interclusus & potentissimo hoste, eoque recens victore, & sub oculis suorum Principum, quod ad victoriam valere solet, pugnaturo, Vel mare epotandum erat, vel perrumpendi hostium cunei. Mauritius instare, noster recusare, nihilque imperiorum deprecari, nisi quae unam communis periculi subeundi gloriam sibi interverterent. Crescebat illi animus cum periculi magnitudine, nec Nassovicum nomen decere censebat, hosti tergum vertere, vel de sua salute in consilium ire, ubi de Reipublicae salute ageretur. Ita periculi particeps, gloriae quoque fuit. Nassovicus sanguis integer de hoste triumphare debuit. Sole etiam in societatem pugnae vocato, & vento inter instrumenta victoriae adhibito. Illi etiam & toti quidem ultionis Adolphi ac Gulielmi, & servatae Reipublicae gloria constare debuit. Imperterritum Herois nostri animum spectabat cum gaudio in ista aetate Mauritius, suspiciebat Hostis, jam tum praesagiens, fatalem sibi virtutem fore, quae in adolescente triumpharet. Major jam videbatur Patribus, quam qui vel aetatis imbecillitatem minoribus imperijs lueret, vel eandem infra dignitatem exigeret. Anglicarum itaque copiarum, quibus potissimum exercitus Belgici robur constabat, Francisco Veerio missionem petente, praefectura illi in castris ante Graviam demandata fuit, mox totius Equitatus, quam utramque ita administravit,