A26815:111
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
tantumnè cuiquam hominum ut liceret impune mearum facultatum domino esse, & pro arbitrio suo hos creare, illos ad praesulatuum dignitates transfer posse, concedi? Praeviderant hoc malum non procul abfuturum illustrissimi Reges nostri, 1qui quum intelligerent nihil esse tam sanctum in civitate, quod non corrumpat audacia, gravissimis sanctionibus nos ab hujusmodi maleficiis deterruerunt, quae apertè vetant ne quisquam per provisionem (ut loquuntur) Pontificiam cujusquam dignitatis ambitae sentiat beneficium. Verùm toto hujus Archiepiscopi tempore, Papa (inquit Parkerus) provision adhuc episcopos statuit, 2inter hos insignem doctrinà & pietate virum Willielmum Waynflet. Sed non gravabuntur Reverendissimi Parkeri manes (ut spero) si ego pro illo veritatis studio impulsus, cujus ipse amore si nunc viveret, in seipsum excitaretur, in medium quaedam proferre non dubitaverim, in quibus incorrupta side dignorum exemplarium authoritas, (quibus ego ut debeo plurimum tribuere soleo) ab illius opinione coëgit me dissentire. Illud autem est huiusmodi: Gulielmum nostrum, tametsi pro illius saeculi consuetudine, & virorum illustrium authoritate 3gaudere talibus privilegiis potuisset, ut omninò fortassis ab illis non abstinuerit, ita melioribus rationibus ad suae dignitatis fastigium pervenisse, nam & Henrici Regis candidatus fuit, & communibus Cleri Wintoniensis suffragiis, factus est Episcopus. Id quarè tam constanter assirmem, nunc subjiciam. Supremum jam diem clauserat Henricus Beufortius Episcopus Wintoniensis, anno salutis instauratoe, 1447. Aprilisque (quod satis constat) undecimo: ibi Rex, tametsi quod Henricus primus ab Anselmi obitu fecisse narratur, itidem 4Henricus sextus facere potuisset, plenum quinquennium expectare ut ejusmodi tandem episcopum constitueret qui vel aequis passibus virtutum Antecessores 5[…] […] […] […] protinus: rejecto tamen hujusmodi fuco, mul• […] exp • Waynfleti praestantiâ, continuò & eodem die quo nunci• accepisset, Ecclesiae Wintoniensi veniam alterum Episcopum eligendi concedit, simulque obnixè rogat (quamvis sua luce conspicui precariis testimoniis […] vantur) maximam in comitiis suis Gulielmi Waynfleti rationem habe.