A26815:98
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Historiam quippe quae ornet, quaeque illi perennem laudem paritura est, eam ego maxim veritatem puto, quae (si Luciano credamus) falsum quid admistum non magis ferre potest, quam arteria aspera aliud quam merum spiritum. Quod si plerique suam ipsorum vitam describere, •duciam potiùs quam arrogantiam aliquam existimaverunt, neque illud iis citra fidem nedum obtrectationi fuit, credo ego mihi nunc vitam demortui hominis narraturo veniâ opus non esse, utpote qui neque propter res ab illo praeclare gestas laudari debeam, neque officio pietatis excusari velim.
Historiam quippe quae ornet, quaeque illi perennem laudem paritura est, eam ego maxime veritatem puto, quae (si Luciano credamus) falsum quid admistum non magis ferre potest, quam arteria aspera aliud quam merum spiritum. Quod si plerique suam ipsorum vitam describere, •duciam potiùs quam arrogantiam aliquam existimaverunt, neque illud iis citra fidem nedum obtrectationi fuit, credo ego mihi nunc vitam demortui hominis narraturo veniâ opus non esse, utpote qui neque propter res ab illo praeclare gestas laudari debeam, neque officio pietatis excusari velim.
Gulielmus Pattenus (cui Waynfleti agnomen fuit) vetere Lincolniensium oppido Waynfleto, familià non perinde celebri atque honestâ natus, patrem Richardum Pattenum, matrem vero Margeriam Gulielmi Breretoni 1equitis clarissimi filiam habuit. Qui tametsi amplos in agro Cestrensi, unde ortus est, fundos occupabat, non passus est per intertiam domi in patriâ virtutem corumpi, sed in Galliam abiit militatum, unde rem simul cum glorià 2reportavit, auctusque jam equestri dignitate Cadomi praefecturam obtinuit, & sub auspiciis Domini de Scalis non procul à monte Michaelis (ut loquuntur) maximas Gallorum copias fudit & profligavit. Quae quùm per se Clara existunt, & posterorum memoriâ non indigna, recensere tamen in hoc •oco consultò distulissem, nisi fictis vulgi rumoribus implicati nonnulli, humilem atque obscuram fuisse hujus familiae conditionem, non tàm certis quàm loquacibus argumentis soleant defendere. Putantque see tùm praeclarè fabulam egisse, si ut quisque ad excellentem aliquam dignitatem evectus est, ita eum ab ignobili tugurio priùs & à remo (si diis placet) ad tribunal deducunt, quasi aut cum natalium dignitate splendor virtutis esse non posset, aut nihil magis admirationem pareret, quàm quod propter exempli novitatem minùs indies expectatur. Sparsa est in vulgus (incertum quo autore) fabula, Gulielmum hunc fuisse tonsoris filium, qui pectine & novaculà victum quaeritabat, & ut suaviter delirent, ajunt etiamnùm in monumentô ipsius apparere hujus artis aliquot vestigia, quae temporis injuriâ etiam si multùm deterantur, liquido confirmare possunt ex qua officinâ primùm prodierit. Ego sanè quemadmodùm ab istâ opinione alienior sum, quàm ut dolus per speciem veritatis callidè excogitatus facilè mihi imponat, ita si praeter erosi marmoris conjecturam aliquid afferre possunt, unde ille aut tonsoris filius, aut vulgi pars ultima