A26815:1111
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nec tamen Herois nostri virtuti area deesse debebat. Exhibuit illam Juliacus ager, in quo Anholtij equitatum peditatumque magno animo fudit, & hostilia arma Juliaco avertit, praesidio audaci facinore in urbem immisso. Sequutum non ita multo post bellum ad vetus Brunonis oppidum, sua magnitudine & virtute clarum. Venit eo noster, vidit, vicit, & solo adventus sui terror, libertate urbi, gloria sibi, suaeque genti parta famam victoriae propemodum redux antevertit. Praeterquam vero quod expeditio ista ingloria non fuit, ne sterilis quidem fuit, sed Herefordiam Patrum imp•rio adjecit, & Marcano Comitatui securitatem peperit. Aliorum vindex suus etiam esse debuit, & aviti Principatus, quum moles Arausionensi rupi superstructa, Philippo Auriaco extincto, cuniculos admittere videretur, qui sine dolabra & ligone aguntur. Consilio opus erat & Majestate. Utrumque Arausionensibus ⟨p. 500⟩Heros noster exhibuit, & Principatum sub Fratris imperium accepit, firmavitque, ac Regio Lutetiae Parisiorum, Pontificio Avenione apparatu exceptus, utrobique admirationem sui reliquit. Nec infelicius cessisset Nostro animosa illa in Nemetes & Vangiones excursio, si quantum in hostem potuit, tantum potuisset in socios, & fatales illas consiliorum, ut mollissime loquar, moras, minus graves, si solis earum auctoribus tales fuissent. Autumno itaque jam adulto, quod unum poterat, Anglicano quem adduxerat pedite in hyberna per Palatinatum, cujus ruina Imperium & libertatem oppressit, distributo, equitatum per invia viarum salvum reduxit, & insidijs callidissimi hostis alicubi, artibus ubique praevertit.
Nec tamen Herois nostri virtuti area deesse debebat. Exhibuit illam Juliacus ager, in quo Anholtij equitatum peditatumque magno animo fudit, & hostilia arma Juliaco avertit, praesidio audaci facinore in urbem immisso. Sequutum non ita multo post bellum ad vetus Brunonis oppidum, sua magnitudine & virtute clarum. Venit eo noster, vidit, vicit, & solo adventus sui terrore, libertate urbi, gloria sibi, suaeque genti parta famam victoriae propemodum redux antevertit. Praeterquam vero quod expeditio ista ingloria non fuit, ne sterilis quidem fuit, sed Herefordiam Patrum imp•rio adjecit, & Marcano Comitatui securitatem peperit. Aliorum vindex suus etiam esse debuit, & aviti Principatus, quum moles Arausionensi rupi superstructa, Philippo Auriaco extincto, cuniculos admittere videretur, qui sine dolabra & ligone aguntur. Consilio opus erat & Majestate. Utrumque Arausionensibus