A26815:1114
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Enimvero illustrissima Solmensium Comitum Gens Nastovicae originis est, & nomen istud habet à Philippo Nassovio, Everardi Filio, Everardi Nepote, qui id, exstruct• splendida non ita procul à Lano arce Solmensi circa finem seculi quarti & deci • , eaque ad Otthonem Filium transmissa, primus Nassovicae isti propagini dedit. Quae ab eo tempore septies per diversa conjugia denuo cum caetera gente Nassovica coaluit, & splendidissimis toto Imperio familijs Palatinae, Brandeburgicae, Megapolitanae, Badensi, Anhaltinae, alijsque, crebris affinitatibus jam olim innexa fuit. Nullis vero illicijs Fredericus Henricus à virtutis suae & publicae rei recordatione avocari potuit, quin ipsis nuptiarum solemnibus adhuc calentibus de Breda liberanda cogitaret. Castris itaque in Brabantia p•sitis, hostem ille lacessere, commeatu, pabulatione intercludere, obsidionem trahere, obsessis animum addere, in stationem Caroli Romae impressionem magno animo & pertinaci impetu facere, Ducis exercitusque robur crebris incursionibus fatigare, Neptunum in hostem laxatis obicibus •ffundere, & nihil inausum relinquere, ut urbem, propiori etiam nomine sibi commendatam, Patriae servaret. Sed quanvis obstaret vis major, & totius Imperij virus in belli istius societatem accitae, id tamen Heros noster sua virtute effecit, ut victoria ista nonnisi magnis impendijs victory constare•, & vix biennij mora aerij simul ac exercitus ruina sarciri posset. Nec vel virtus vel felicitas Heroi nostro defuere sive compensandae, sive ulciscendae cladi. Et sane pignus destinatae per •um Belgarum populo felicitatis maximum br•vi Foederata Belgica habuit in felicissima Gulielmi ⟨p. 502⟩ex tanto contubernio nativitate, cujus natales, patriae spes & gaudium, in xxvii. Maij Anni M D cxxvi. incidere. Accessit primum non Ducis sed Imperatoris virtuti praemium, (post Oldensaliam obiter Ernesti Nassovij ductu, Nostro interca hostem circa Vesaliam distinente, occupatam,) Grolla è praecipuis Zutphaniae munimentis, natura, art, milite, machinis validissima. Quae primis metatis ab eo tentata, cincta, subacta, potentissimo etiam hoste vim castris admoliri non auso, valituris ad famam auspicijs gloriae ejus sequuturae praelusit. Ipsa obsessorum virtus victoriae pretium non leve addidit, una Gulielmi Nassovij, Maris in Batavia Praefecti, strage corruptum.