A26815:1101
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
A Pud erectas Gen•es in more olim positum, Heroum suorum funera delubris clausis, indicto justitio, sordidato vultu, scissis vestibus, publico planctu, repetita sui doloris ac virtutis sibi ademptae commemoratione, immo externatis propemodum ani•is efferre. Nec id abs re factum videri d•b•t. Ut eni• Luminum, quae diem distinguunt & noctem, d • s cum horrore in coelo observantur, sive quia Natura […] pati videtur, sive quia in publicas calanitates, mortaliu• generi ex • exire solent: Sic Optimorum Maximo • que in t•rris Pri • m mort•s non •inori ⟨p. 494⟩animorum consternation excipi debent, quippe quae fatalem rerum publicarum conversionem, ne dicam occasum, portendere videntur. Haudquaquam itaque mirum, subducto Nobis & Orbi Christiano Incomparabili Hero, Frederico Henrico Nassovio, Belgicae rei, post Deum immortalem, retro Statore; Patres, Aulam, Nobilitatem, Curiam, Militem, Plebem, omnem Ordinem, aetatem omnem, immo totam ferme Foederatam Belgicam in unam Bataviae Urbem effusum, ad splendidum Nassovicae Gentis, vel Virtutis potius & Gloriae Tumulum, publicum totius Patriae luctum, ferali pompa, & omnibus per quae serius moeror see exonerare solet, officijs heri deposuisse. Nec mirum, tanti Principis clientem Academiam maximum hoc funus hodicque in solemni panegyri moestissimis animis commovere, & alta suum dolorem voce apud omnes, immo & duraturis aliquando, quod vovemus, monumentis ad omnem posteritatem testari. Minus adhuc mirum, Auditors, me tanti luctus interpretem apud vos publica auctoritate constitutum, animum de gradu dejectum, & velut à seipso desertum in hanc Cathedram, hodierna die, in qua pietas potius quam dicendi vis commendari debet, adferre. Sive enim Principem nobis ereptum, & coelo transcriptum, sive communem afflictae Reipublicae cladem, sive lugubrem moerentis Patriae habitum, sive vultus vestros, moestos, dejectos, attonitos, sive inusitatam hujus loci faciem, hos parietes insolita veste horridos, hanc Cathedram funesto apparatu instructam, & atratam intueor, ea doloris irritamenta ubique reperio, quae vel constantissimam mentem percellere possunt & perturbare.