A26815:1115
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hostis Bredana obsidione, milite, caeteroque instrumento bellico exhaustus, fossam Marianam, Rhenobergam, Geldriam & Venloaminter, Rheni Mosaeque conjunctioni destinatam, & viginti quatuor stationibus insessam, ducere, Santflictum etiam Bergas inter & Antuerpiam munire. Cui instituto Imperator crebris velitationibus intercessit, munimentis etiam varijs in Tergoesa Insula, & Bergas inter ac Stenbergam excitatis, & limit Mattiaco firmato. De qua quidem expeditione Foederatus Belgarum populus cogitare non potest, quin Deo Sospitatori debeat servati Principis gloriam, pila tormentali à capite nostri Herois in Blaugariano aestuario aversa, quae Arianum Ordinum Ductorem, eum è scapha egredientem, & dextra prehensa sustinentem ad latus ejus stravit. Sive vero terror ex tanti capitis periculo, sive aerarij cura, sive alia vel Patrum consilia, vel Reipublicae commoda intercesserint, anus sequens totus inter velitationes & fossorum operas extractus, & virtuti Imperatoris fermesubductus fuit. Sed cessationem istam magnis animabus invisam compensavit abunde Anus M D cxxix. sequens, quo, aucta Republica Indorum gaza & spolio opimo, Petro Heinio Ductore, Heros noster opus aggressus omni aevo memorandum, & Regibus propemodum desperandum, Sylvae Ducis obsidium. Quae Toxandrorum Veterum colonia, tribus Pravincijs gravis, ita natura fluminibus interclusa, ita paludibus inaccessa, ita arte & munimentis vallata, ita praesidio, commeatu, & machinis instructa videbatur, ut sola se fama tueri posset, & vetus illibatae virginitatis nomen servare. Cui etiam praeerat Dux acer animi, per omnia militiae stipendia ad prima • ixus. Obsidium sane istud contemptu & dicterijs ab hoste primo exceptum, desiderari potius videbatur quam metui. Plus animi quam consilij Heroi nostro tributum, & coeptum sera poenitentia, nec nisi integri exercitus ruina luendum. Ea quin etiam in obsidentium damnum versa, quae inter obsidionis causas fuere. Caesarca sane arma ad Balthicum mare, Hispanorum ad Padum conversa, & cum Gallorum potentia in Montis-ferrati agro commissa plus audendi fiduciam dabant. Sed & bellum in Septentrione, & motus in Trans-alpina region ortus mature componi oportebat, ut plus virium hosti, plus gloriae Imperatori accederet. Cum natura equidem & art, & totis Austriacae Gentis viribus comity videbatur Heros noster, & ne receptum quidem tutum sperare posse.
Hostis Bredana obsidione, milite, caeteroque instrumento bellico exhaustus, fossam Marianam, Rhenobergam, Geldriam & Venloaminter, Rheni Mosaeque conjunctioni destinatam, & viginti quatuor stationibus insessam, ducere, Santflictum etiam Bergas inter & Antuerpiam munire. Cui instituto Imperator crebris velitationibus intercessit, munimentis etiam varijs in Tergoesa Insula, & Bergas inter ac Stenbergam excitatis, & limite Mattiaco firmato. De qua quidem expeditione Foederatus Belgarum populus cogitare non potest, quin Deo Sospitatori debeat servati Principis gloriam, pila tormentali à capite nostri Herois in Blaugariano aestuario aversa, quae Arianum Ordinum Ductorem, eum è scapha egredientem, & dextra prehensa sustinentem ad latus ejus stravit. Sive vero terror ex tanti capitis periculo, sive aerarij cura, sive alia vel Patrum consilia, vel Reipublicae commoda intercesserint, annus sequens totus inter velitationes & fossorum operas extractus, & virtuti Imperatoris fermesubductus fuit. Sed cessationem istam magnis animabus invisam compensavit abunde Annus M D cxxix. sequens, quo, aucta Republica Indorum gaza & spolio opimo, Petro Heinio Ductore, Heros noster opus aggressus omni aevo memorandum, & Regibus propemodum desperandum, Sylvae Ducis obsidium. Quae Toxandrorum Veterum colonia, tribus Pravincijs gravis, ita natura fluminibus interclusa, ita paludibus inaccessa, ita arte & munimentis vallata, ita praesidio, commeatu, & machinis instructa videbatur, ut sola se fama tueri posset, & vetus illibatae virginitatis nomen servare. Cui etiam praeerat Dux acer animi, per omnia militiae stipendia ad prima ixus. Obsidium sane istud contemptu & dicterijs ab hoste primo exceptum, desiderari potius videbatur quam metui. Plus animi quam consilij Heroi nostro tributum, & coeptum sera poenitentia, nec nisi integri exercitus ruina luendum. Ea quin etiam in obsidentium damnum versa, quae inter obsidionis causas fuere. Caesarca sane arma ad Balthicum mare, Hispanorum ad Padum conversa, & cum Gallorum potentia in Montis-ferrati agro commissa plus audendi fiduciam dabant. Sed & bellum in Septentrione, & motus in Trans-alpina regione ortus mature componi oportebat, ut plus virium hosti, plus gloriae Imperatori accederet. Cum natura equidem & arte, & totis Austriacae Gentis viribus committi videbatur Heros noster, & ne receptum quidem tutum sperare posse.