A26815:1102
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Si quis in justissimo isto omnium luctu, ubi nihil nisi moeror, squalor, & publica velut orbitas see omnium oculis ingerunt, exquisitam in dicendo curam adhiberi posse censet, ille nec magnitudinem mali nostri intelligit, nec animi cum gravi calamitate luctantis aestum perspectum habet. Enimvero, quam magnis olim Oratoribus Centurions, Cohorts, armata Comitia, & perturbata judiciorum forma pro rostris incussere trepidationem, illam omnia quae nos circumstant, immo vel solius, quod hunc diem propemodum nefastum facit, argumenti funesta cogitatio nobis injiciunt. Colligendus tamen est animus, cum bono Deo, nec justa tibi, Invictissime Heros, trepido vultu, qualem nunquam nisi in hoste vidisti, sed erecto & sibi constante animo, qualem per medios hostium globos ubique victor circumtulisti, facienda sunt, & quod à nostra imbecillitate exspectari non potest, ab animi tui magnitudine, & à maximarum tuarum virtutum recordatione nobis petendum est. Quia vero de tanto Heroe dicendum, qui rerum gestarum multitudine Annals, gloria orbem implevit, quem nec virtutibus ejus modum statuere possumus, nec laudibus debemus, eum Orationi nostrae statuere cogemur, illorum morem sequuti, qui amplissimos terrarum tractus, quibus cum paria facere tabellae magnitudo non potest, designant potius quam repraesentant. Ne de Panegyricorum quidem legibus anxie nobis cogitandum existimamus, quas ut nec ignoramus, nec alijs invidemus, sic nobis hic non figimus. De Principe loquimur non obnoxio istis imperijs, cujus Majestatem liberius nobis vel sequi licebit, vel lugere. Eum sane & adolescentem, & juvenem, & virum, & privatum, & Imperatorem, in castris, in acie, in aula; & in eo ipsam virtutis imaginem vobis exhibere, vestra & nostra potius interesse censemus, quam inani verborum apparatu, ad oratorias leges composito, illustrissimum hoc Auditorium circumducere.
Si quis in justissimo isto omnium luctu, ubi nihil nisi moeror, squalor, & publica velut orbitas se omnium oculis ingerunt, exquisitam in dicendo curam adhiberi posse censet, ille nec magnitudinem mali nostri intelligit, nec animi cum gravi calamitate luctantis aestum perspectum habet. Enimvero, quam magnis olim Oratoribus Centuriones, Cohortes, armata Comitia, & perturbata judiciorum forma pro rostris incussere trepidationem, illam omnia quae nos circumstant, immo vel solius, quod hunc diem propemodum nefastum facit, argumenti funesta cogitatio nobis injiciunt. Colligendus tamen est animus, cum bono Deo, nec justa tibi, Invictissime Heros, trepido vultu, qualem nunquam nisi in hoste vidisti, sed erecto & sibi constante animo, qualem per medios hostium globos ubique victor circumtulisti, facienda sunt, & quod à nostra imbecillitate exspectari non potest, ab animi tui magnitudine, & à maximarum tuarum virtutum recordatione nobis petendum est. Quia vero de tanto Heroe dicendum, qui rerum gestarum multitudine Annales, gloria orbem implevit, quem nec virtutibus ejus modum statuere possumus, nec laudibus debemus, eum Orationi nostrae statuere cogemur, illorum morem sequuti, qui amplissimos terrarum tractus, quibus cum paria facere tabellae magnitudo non potest, designant potius quam repraesentant. Ne de Panegyricorum quidem legibus anxie nobis cogitandum existimamus, quas ut nec ignoramus, nec alijs invidemus, sic nobis hic non figimus. De Principe loquimur non obnoxio istis imperijs, cujus Majestatem liberius nobis vel sequi licebit, vel lugere. Eum sane & adolescentem, & juvenem, & virum, & privatum, & Imperatorem, in castris, in acie, in aula; & in eo ipsam virtutis imaginem vobis exhibere, vestra & nostra potius interesse censemus, quam inani verborum apparatu, ad oratorias leges composito, illustrissimum hoc Auditorium circumducere.