A26815:1117
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Heros noster animi & propositi invictus regerere, optionem sibi nullam nisi vel victoriae vel mortis esse: Decretum sibi dignitatem Reipublicae cum Marcello Romano ad obsessam urbem tueri. Nec minus interea ab eo periclitanti Patriae prospectum. Immo ut eorum neglectui, quae à providissimo omnium Duce imperata fuerant, calamitas ista publica imputanda erat: Sic ejusdem curae debita fuit Patriae ab hoste liberatio. Ernestum ille Nassovium spectatissimae virtutis Ducem laborantibus submitter, limitem patrium milite munire, irruptioni in Betaviam praevertere, Ultrajectum, Dusiburgum, Hardervicum, Zutphaniam, Daventriam, Swollam, & alias hosti obnoxias urbes, ad defensionem suae libertatis praesidio necessario firmare, & cataracta Muydana laxata agrum interjectum ab hostili incursione immunem praestare. Ipse interea immotus, & velut omnium securus, quum nihil minus esset, obsidium ad Sylvam Ducis urgere, urbem vineis, accessibus, & industria see ipsam superante, vita quotidie ad omnem telorum impetum projecta, urgere. Accessit inusitata Patrum fortitudo, & memorandum in omne aevum exemplum, qui rebus admodum creperis, suo Collegio, & velut Sacris Reipublicae Ultrajectum translatis, generoso isto facinore nutantes omnium animos ad meliores de patria spes erexere. Tanta & tam pertinax virtus successu carere non debuit, quae tam invicto animo inter aspera rerum cum adversa fortuna totis viribus in se incumbent luctaretur. Prosperrimum brevi Deus & causa dedere. Et ut una calamitas alteram, sic victoria una aliam excipere videbatur. Vesalia fortissimi tribuni Ottonis Didij Gentij ductu, Herois nostri consilio, Patrum auspicijs ⟨p. 504⟩miraculo intercepta, Hostis Velavia pulsus, vestram in se ipsum cladem ultus, Isselburgum & Ringelberga per Hauterivium, Burica per Stakenbrouquium expugnata, & quod caput est, Advaticorum Sicambrorumque flagellum, Silva Ducis, Brabanticae securitatis obses, magna totius Europae, sponsionibus & votis varijs distractae, expectation, Reipublicae adjecta, & hostis ubique triumphatus. Rebus tantis ex voto, immo supra vota propemodum confectis, Heros noster omnium, quae maximae etiam virtuti intercedere possunt, victor, humeris ferme civium Hagam invectus non de hoste modo, sed & de ambitione, & victoriae ostentation, morbo Heroibus etiam quandoque familiari, triumphavit.
Heros noster animi & propositi invictus regerere, optionem sibi nullam nisi vel victoriae vel mortis esse: Decretum sibi dignitatem Reipublicae cum Marcello Romano ad obsessam urbem tueri. Nec minus interea ab eo periclitanti Patriae prospectum. Immo ut eorum neglectui, quae à providissimo omnium Duce imperata fuerant, calamitas ista publica imputanda erat: Sic ejusdem curae debita fuit Patriae ab hoste liberatio. Ernestum ille Nassovium spectatissimae virtutis Ducem laborantibus submittere, limitem patrium milite munire, irruptioni in Betaviam praevertere, Ultrajectum, Dusiburgum, Hardervicum, Zutphaniam, Daventriam, Swollam, & alias hosti obnoxias urbes, ad defensionem suae libertatis praesidio necessario firmare, & cataracta Muydana laxata agrum interjectum ab hostili incursione immunem praestare. Ipse interea immotus, & velut omnium securus, quum nihil minus esset, obsidium ad Sylvam Ducis urgere, urbem vineis, accessibus, & industria se ipsam superante, vita quotidie ad omnem telorum impetum projecta, urgere. Accessit inusitata Patrum fortitudo, & memorandum in omne aevum exemplum, qui rebus admodum creperis, suo Collegio, & velut Sacris Reipublicae Ultrajectum translatis, generoso isto facinore nutantes omnium animos ad meliores de patria spes erexere. Tanta & tam pertinax virtus successu carere non debuit, quae tam invicto animo inter aspera rerum cum adversa fortuna totis viribus in se incumbente luctaretur. Prosperrimum brevi Deus & causa dedere. Et ut una calamitas alteram, sic victoria una aliam excipere videbatur. Vesalia fortissimi tribuni Ottonis Didij Gentij ductu, Herois nostri consilio, Patrum auspicijs