A26815:1130
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nemo, Auditors, tot Herois nostri expeditiones cum animo expendet suo, quin mirari desinat, praecipitatam illi tot curis & negotijs senectutem, & molem ex elementis conflatam vitium tandem paticepisse, cujus commodis intercedebat inquies animus, nosquam non vigil, & perpetuis pro Republica laboribus in seipsum sine intermission grassans. Animadversum facile, mortale corpus cum immortali anima paria facere non posse, & fatiscere debere istam partem, quae tam multa imperantis animi socia esset & instrumentum. Hinc varius languor Heroem nostrum invader, atterere, orbitatem & luctum Reipublicae minari, Nihil inausum intentatumque relictum avertendae […] ⟨p. 512⟩calamitati. Patres preces, vota miscere, ut quod reliquum vitae esset, suae quieti imputaret, qui totam ferme publicis commodis imputasset. Satis publicam rem salvam fore in tanti capitis salute. Sed ne hoc quidem impetratum ab invicto animo, dolorum, mortis, & sui victore, qui nonnisi in Reipublicae gloriam se cum materia in istam societatem descendisse censeret. Intercedi itaque non potuit, quominus quum anus superior exiret in aestatem, languidum, & variorum morborum mole vexatum corpusculum in castra & hostem transferret, & quanvis vincere amplius non posset, se tamen nec ab hoste, nec à morbis, immo ne à natura quidem deficient vinci pateretur. Extracta in castris inter languors varios aestate, limit nostro defenso, host hac illac circumducto, sociorum rebus in Flandria promotis, reducem vidimus Heroem nostrum, invicto quidem animo, sed divortium meditante ab illa parte, quae non instrumentum amplius gloriae, sed sarcina tantum esset & vehiculum imbecillitatis. Ex eo lenta febri corpus tabescere, vitae commeatus paulatim intercludi, pectus premi, vires dejici, sanguinis officina vim pati, aquosus languor corpus invadere, floridus ille vultus concidere, ipsa rationis arx vaporibus quandoque petty, noctes inquietae sequi, omnia ruinam spectare. Lachrymas id multis, gemitus, vota omnibus exprimere, omnes gloriam, salutem Reipublicae in hoc capite verti censer. Quicquid natura ingenij, quicquid ars industriae, quicquid humana providentia consilij conferre poterat, ad tantam curationem evocatum, incumbente vel in primis in hanc curam sine intermissiore sola tanti animi victrice Heroina, quam ista ruina propius etiam spectabat.
Nemo, Auditores, tot Herois nostri expeditiones cum animo expendet suo, quin mirari desinat, praecipitatam illi tot curis & negotijs senectutem, & molem ex elementis conflatam vitium tandem paticepisse, cujus commodis intercedebat inquies animus, nosquam non vigil, & perpetuis pro Republica laboribus in seipsum sine intermissione grassans. Animadversum facile, mortale corpus cum immortali anima paria facere non posse, & fatiscere debere istam partem, quae tam multa imperantis animi socia esset & instrumentum. Hinc varius languor Heroem nostrum invadere, atterere, orbitatem & luctum Reipublicae minari, Nihil inausum intentatumque relictum avertendae