A26815:1120
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Et quanvis alternam quietem omnibus indulgeret, sibi tamen nullam indulgebat, documento dato, parum excelsis mentibus cum ista parte, quae somni indiga est & pabuli, commercij esse. Gloriosum videri poterat de obsessa urbe triumphare, ipsa tamen Herois nostri virtus majoris adhuc periculi magnitudine aliunde commendari debuit. Potentissimi Regis vires minus sufficere visae liberandis obsessis, Caesareas in partem operis & gloriae conduci placuit, Pappenhemio ductore, imperterriti animi, & praecipuae in Germania famae bellatore. Venit ille cum duratis bello legionibus, magnis itineribus, per faciles aditus, vicini Praesulis opera, non tam ad ambiguam quam ad certam victoriam. Ne opperienda quidem videbatur vis tanta in hostico, nisi decretum esset, vel collatis signis cadere, vel lentis maxillis intra vallorum angustias, intercluso commeatu, confici. Et ne Imperator forte desperationem verteret in virtutem, honesto in speciem consilio animum illius, Magno etiam instrumento adhibito, in antecessum tentari placuit, hoc armorum ipsius gloriae dandum, ut educto praesidio Hispanico, neutrarum partium fieret Trajectum. Immotus ille, se venisse ut vinceret, respondit, nec ut leges acciperet, sed ut ferret. His machinis nequicquam adhibitis, vis castris admota fuit, Pappenhemio ipsa meridie, quod ad gloriam suam pertinere censebat in stationem Mauritij sanguine & virtute vere Nassovij invadente, nec voce tantum & exemplo, sed ensibus etiam & crucibus militem ad fortitudinem stimulante. Acriter diu pugnatum. Imperator inter primos, sed acerbos articularis morbi dolores de pedibus haudquaquam sibi cogitandum ratus, ubi de summa rerum ageretur, nullo dolore retineri potuit, quin ad stationem ab hoste impetitam, reliquis ad excipiendum Hispanorum ⟨p. 506⟩impetum instructis, sed cum lecta, ut solebat, pube & fistulis aliquot aeneis, quae in para to nutum ejus semper praestolabantur, advolaret. Mauritij ille hostem triumphantis virtutem agnoscere, commendare, accendere, machinas à see advectas opportuno loco disponere, phalanges hostiles impetere, & desperatam propemodum Ducis gloriae sitientissimi obstinationem mille quingentorum cadaverum jactura ad receptum cogere. Exin hostis nequicquam flumen insider, commeatu castra intercludere. Provida vero Imperatoris cura intercludi non potuit, congesta ante maturo consilio, quanta sufficeret trahendae obsidioni, annona.
Et quanvis alternam quietem omnibus indulgeret, sibi tamen nullam indulgebat, documento dato, parum excelsis mentibus cum ista parte, quae somni indiga est & pabuli, commercij esse. Gloriosum videri poterat de obsessa urbe triumphare, ipsa tamen Herois nostri virtus majoris adhuc periculi magnitudine aliunde commendari debuit. Potentissimi Regis vires minus sufficere visae liberandis obsessis, Caesareas in partem operis & gloriae conduci placuit, Pappenhemio ductore, imperterriti animi, & praecipuae in Germania famae bellatore. Venit ille cum duratis bello legionibus, magnis itineribus, per faciles aditus, vicini Praesulis opera, non tam ad ambiguam quam ad certam victoriam. Ne opperienda quidem videbatur vis tanta in hostico, nisi decretum esset, vel collatis signis cadere, vel lentis maxillis intra vallorum angustias, intercluso commeatu, confici. Et ne Imperator forte desperationem verteret in virtutem, honesto in speciem consilio animum illius, Magno etiam instrumento adhibito, in antecessum tentari placuit, hoc armorum ipsius gloriae dandum, ut educto praesidio Hispanico, neutrarum partium fieret Trajectum. Immotus ille, se venisse ut vinceret, respondit, nec ut leges acciperet, sed ut ferret. His machinis nequicquam adhibitis, vis castris admota fuit, Pappenhemio ipsa meridie, quod ad gloriam suam pertinere censebat in stationem Mauritij sanguine & virtute vere Nassovij invadente, nec voce tantum & exemplo, sed ensibus etiam & crucibus militem ad fortitudinem stimulante. Acriter diu pugnatum. Imperator inter primos, sed acerbos articularis morbi dolores de pedibus haudquaquam sibi cogitandum ratus, ubi de summa rerum ageretur, nullo dolore retineri potuit, quin ad stationem ab hoste impetitam, reliquis ad excipiendum Hispanorum