A26815:1133
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Et quanvis invalescens morbi impetus, fatally duodecim horarum sopore, ultimi anteambulone▪ Omnes Herois nostri vires dejecisse videretur, tandem tamen ex ista caligine, sing • Dei munere, natura seipsam adhuc ulciscente, eluctatus, & seipso major […] ultimas horas, sui compos, ea animi praesentia inter sanctissimas voces, quas […] dissime excipiebat, clausit, ut destinatam sibi beatitatem non expectare •mpl • sed jam Dei plenus, pleno modio excipere, immo usurpare videretur. […] ⟨p. 514⟩vero vox ei multa pituita intercludi potuerit, & omnium terrenorum sensus, constans tamen in Deum fiducia ei intercludi non potuit, nec coelestium vocum recordatio, quam oris, capitis, & pectoris motu quavis lingua efficacius loquebatur: Adeo quidem, ut paucis, antequam Heroica anima divortium faceret à corpore, momentis, rogatus à Dei Servo, an ejus vitae primitias sentiret, quae terrenorum omnium diadematum desiderium, & amorem ei expectoraret, magno pectoris nisu, & exserta adhuc voce annuerit. Ita triumphantem inter sancta suspiria animam xiv. Martij, quae dies inter funestas & toti Reipublicae graves merito referri debet, intra quartam & quintam matutinam Heros noster emisit, nec eam Servatori suo impegit, sed reddidit, aetatis Lxiii. Praefecturae Belgicae & Principatus Arausionensis xxii. propemodum annos, supremam vero omnis gloriae, ad quam humana virtus ambire posse videtur, metam supergressus.
Et quanvis invalescens morbi impetus, fatali duodecim horarum sopore, ultimi anteambulone▪ Omnes Herois nostri vires dejecisse videretur, tandem tamen ex ista caligine, sing • Dei munere, natura seipsam adhuc ulciscente, eluctatus, & seipso major 〈…〉 ultimas horas, sui compos, ea animi praesentia inter sanctissimas voces, quas 〈…〉 dissime excipiebat, clausit, ut destinatam sibi beatitatem non expectare •mpl • sed jam Dei plenus, pleno modio excipere, immo usurpare videretur. 〈…〉