A26815:1129
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod Dei munus, quanvis per se magnum, majus tamen ex co censeri debebat, quod, durante obsidio, funestum plumbum, quo militaris Architectus, cujus numeris ferme Imperator incumbebat, vix palmo ab co aversum, velut tanti Principis Majestatem veritum, declinarit ad latus. Cataractis istis perruptis, penitiora Flandriae Brabantiaeque armis vestris patere videbantur. Eo destinations suas convertit Noster, & curas. Vix denuo anus see aperire cepit, quum grande quid, & quod non ad utilitatem tantum Reipublicae, sed etiam ad splendorem & gloriam ejus faceret, animo volvit. Sed miles novus serius impetratus, auctoratusque, apparatus ad Balthicum mare destinati, provida Hostis in observando qui nostris trajiciendus erat, amne, cura, & maturior quam pro voto Sociorum, à quibus ad sua festinantibus mora aliqua ad magnum conatum necessaria impetrari non poruit, discessus, & alia id genus felicitati potius quam virtuti Imperatoris intercessere. Cunctari videbatur Fabius noster ignaris rerum, immo hosti & civi, prout multi saepe castrenses operas ad suum ingenium in umbra exigunt, domi Imperatores, sed sine sudore & sanguine. Sapienter vero ab Heroe nostro tempus extractum hostis civisque didicere. Castra ille ex inopinato relinquere, hostem submovere, Lisam, Scaldim, & amnes alios trajicere, adventus sui famam celeritate antevertere, in Wasiam ipsam, armis vestris antehac inaccessam, Flandriae uber, exercitum effundere, Hulstam regionis caput, Antuerpiae clavem, & latissimi tractus fraenum cingere, paucissimarumque hebdomadum spatio munitissimam cespite, milite, commeatu urbem, operae dies noctesque sedulus, ad deditionem cogere, virtute Gulielmi Nassovij Moerspurgi & murimentorum aliorum potiri, Hosti id unum relinquere, ut victoriarum vestrarum è propinquo spectator esset, & testis. Quem simul ad Mardiccam & Borborgum eo tempore triumphabat Judovici Barbonij ad ingentem gloriam surgens virtus, & exercita simul ac probata arduis Illustrissimi Galliarum Tribuni Gassionij fortitudo.
Quod Dei munus, quanvis per se magnum, majus tamen ex co censeri debebat, quod, durante obsidio, funestum plumbum, quo militaris Architectus, cujus numeris ferme Imperator incumbebat, vix palmo ab co aversum, velut tanti Principis Majestatem veritum, declinarit ad latus. Cataractis istis perruptis, penitiora Flandriae Brabantiaeque armis vestris patere videbantur. Eo destinationes suas convertit Noster, & curas. Vix denuo annus se aperire cepit, quum grande quid, & quod non ad utilitatem tantum Reipublicae, sed etiam ad splendorem & gloriam ejus faceret, animo volvit. Sed miles novus serius impetratus, auctoratusque, apparatus ad Balthicum mare destinati, provida Hostis in observando qui nostris trajiciendus erat, amne, cura, & maturior quam pro voto Sociorum, à quibus ad sua festinantibus mora aliqua ad magnum conatum necessaria impetrari non poruit, discessus, & alia id genus felicitati potius quam virtuti Imperatoris intercessere. Cunctari videbatur Fabius noster ignaris rerum, immo hosti & civi, prout multi saepe castrenses operas ad suum ingenium in umbra exigunt, domi Imperatores, sed sine sudore & sanguine. Sapienter vero ab Heroe nostro tempus extractum hostis civisque didicere. Castra ille ex inopinato relinquere, hostem submovere, Lisam, Scaldim, & amnes alios trajicere, adventus sui famam celeritate antevertere, in Wasiam ipsam, armis vestris antehac inaccessam, Flandriae uber, exercitum effundere, Hulstam regionis caput, Antuerpiae clavem, & latissimi tractus fraenum cingere, paucissimarumque hebdomadum spatio munitissimam cespite, milite, commeatu urbem, operae dies noctesque sedulus, ad deditionem cogere, virtute Gulielmi Nassovij Moerspurgi & murimentorum aliorum potiri, Hosti id unum relinquere, ut victoriarum vestrarum è propinquo spectator esset, & testis. Quem simul ad Mardiccam & Borborgum eo tempore triumphabat Iudovici Barbonij ad ingentem gloriam surgens virtus, & exercita simul ac probata arduis Illustrissimi Galliarum Tribuni Gassionij fortitudo.