A26815:1134
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Habuit Oriens Heroas suos, habuit Occidens. Magna posteritatis memoriae nomina commendavit antiquitas. Nondum tamen in effoetum virtutum seculum incidimus. Quod priscae virtuti opponere possit aetas nostra, in hoc Heroe habuit. Invenit sane in eo Foederata Belgica & Themistoclem & Camillum, & Periclem & Fabium, & Epaminondam & Scipionem, & Timoleonta & Aemylium, & Iphicratem & Chabriam, & Lysandrum & Miltiadem, & quicquid in maximis Ducibus suspexit retro prisca aetas. Natura in hoc Heroe sibi vim fecisse videbatur, & in eo absolvisse quod alibi inchoavit. Quae divisis alibi laribus habitant virtutes, in uno hoc capite conjunctam sedem fixisse videbantur. Pietatem, virtutum omnium matrem, sine qua larva honesti dari potest, honestum dari non potest, non ambitiosam habuit, nec affectatam, sed sinceram, & mitem, qualis purissima est. Hanc expressit opere, non schemate, ab Histrionia omni tota vita alienissimus. Quot & quibus illicijs tentatus fuerit, ut partibus super religione accederet, rerum usus multos ex vobis ignorare non patitur, ille tamen nullas nisi veritatis partes sibi adoptandas putavit. Quam reverenter Dei Servos habuerit, omnes testari possumus, quoties vel publicis vel privatis officijs apud hunc Heroem functi fuimus, illi maxim, quos ordinarij muneris ratio propius illi admovit. Omnium instar esse potest, quod suum & Patriae gaudium Gulielmum, in magni Imperij spem natum Principem, non nisi sub Theologi, ab Orthodoxia praeter decora alia commendatissimi, & quod ad Academiae nostrae gloriam pertinet, ex ordine nostro evocati, disciplina adolescere voluit, ut voce ac exemplo ad omnem pietatem mature formaretur. Vidimus ipsi Novi Foederis, & Hymnorum Davidicorum Codicem manu Herois nostritritum, & notis varijs interstinctum, nec hoc modo, sed & quod sine singulari admiratione & gaudio non vidimus, vidimus plurima S. Scripturae testimonia eadem Herois nostri manu exscripta, quae ad peccati notitiam, fugam & remedium maxime partinerent. Quae quidem tanto judicio selecta comperimus, ut hoc in bellatore, qui nihil minus ostentui esse debere censerit, quam pietatem, non parum miraremur. Hanc etiam virtutem inusitatae suae fortitudinis basin habuit, qua sulphur & ferrum omne hostile tota vita constantissime sprevit. Eundem umbonem saepe querulis suorum vocibus opponere solebatquod vitam & spiritum Patriae toties periclitaretur;
Habuit Oriens Heroas suos, habuit Occidens. Magna posteritatis memoriae nomina commendavit antiquitas. Nondum tamen in effoetum virtutum seculum incidimus. Quod priscae virtuti opponere possit aetas nostra, in hoc Heroe habuit. Invenit sane in eo Foederata Belgica & Themistoclem & Camillum, & Periclem & Fabium, & Epaminondam & Scipionem, & Timoleonta & Aemylium, & Iphicratem & Chabriam, & Lysandrum & Miltiadem, & quicquid in maximis Ducibus suspexit retro prisca aetas. Natura in hoc Heroe sibi vim fecisse videbatur, & in eo absolvisse quod alibi inchoavit. Quae divisis alibi laribus habitant virtutes, in uno hoc capite conjunctam sedem fixisse videbantur. Pietatem, virtutum omnium matrem, sine qua larva honesti dari potest, honestum dari non potest, non ambitiosam habuit, nec affectatam, sed sinceram, & mitem, qualis purissima est. Hanc expressit opere, non schemate, ab Histrionia omni tota vita alienissimus. Quot & quibus illicijs tentatus fuerit, ut partibus super religione accederet, rerum usus multos ex vobis ignorare non patitur, ille tamen nullas nisi veritatis partes sibi adoptandas putavit. Quam reverenter Dei Servos habuerit, omnes testari possumus, quoties vel publicis vel privatis officijs apud hunc Heroem functi fuimus, illi maxime, quos ordinarij muneris ratio propius illi admovit. Omnium instar esse potest, quod suum & Patriae gaudium Gulielmum, in magni Imperij spem natum Principem, non nisi sub Theologi, ab Orthodoxia praeter decora alia commendatissimi, & quod ad Academiae nostrae gloriam pertinet, ex ordine nostro evocati, disciplina adolescere voluit, ut voce ac exemplo ad omnem pietatem mature formaretur. Vidimus ipsi Novi Foederis, & Hymnorum Davidicorum Codicem manu Herois nostritritum, & notis varijs interstinctum, nec hoc modo, sed & quod sine singulari admiratione & gaudio non vidimus, vidimus plurima S. Scripturae testimonia eadem Herois nostri manu exscripta, quae ad peccati notitiam, fugam & remedium maxime partinerent. Quae quidem tanto judicio selecta comperimus, ut hoc in bellatore, qui nihil minus ostentui esse debere censerit, quam pietatem, non parum miraremur. Hanc etiam virtutem inusitatae suae fortitudinis basin habuit, qua sulphur & ferrum omne hostile tota vita constantissime sprevit. Eundem umbonem saepe querulis suorum vocibus opponere solebatquod vitam & spiritum Patriae toties periclitaretur;