A26815:1137
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Integrum beneficium, & nulla sui part imminutum à see praestari debere, gloriae suae interesse censuit, & magni Regis Majestatem etiam in lixis quandoque & mediastinis venerandam. Ut vero Heroi nostro commodorum suorum contemptor animus fuit, sic de publica re mire solicitus. Sua salus ipsi invisa propemodum videbatur, nisi cum Reipublicae salutae conjuncta foret. Nihil pro se ferme optari patiebatur, nisi in commune prodesset. Ista una cura revera illi curae fuit. Hanc sibi procurationem haereditaria sortitione obtigisse censebat; & unam quidem. Illi dies noctesque imputandos, & accurandum, quicquid ad Reipublicae existimationem & salutem pertineret. Quid in castris tota Europa spectante pro ejus gloria gesserit, Orbi notum. Non unum Demetrium Poliorceten jactavit antiquitas. Quem tamen Nostro opponere possit, non video. Ita omnia & Carthaginis, & Numantiae, & Alesiae, & Nysae, & Aorni, & Plataearum, & Syracusarum, & Tyri obsidionum admiranda una Ducis Silva habet, Trajectum una, Breda una. Naturae ipsi vim facere videbatur Heros noster, non Hosti tantum, nec hominum duntaxat victor esse, sed & elementorum & tempestatum. Non mirum, Regios totius Europae oculos in hunc Nostrum conversos fuisse, qui non nisi Regia moliretur. Quot illi disciplina castrensis leges debet! Quot Architectonica militaris machinas! Quot civis & miles capita! Quot Respublica urbes & munimenta! Quot publica tranquillitas dies & noctes, immo menses & annos quietos! Quantum felicitatis & gloriae res Batava! Ingenue dicendum quod res est; Rempublicam vestram non splendidam reddidit, sed formidabilem, sed invidendam, sed Europae stuporem. Illi ipsi etiam imputare debet Orbis Christianus quod nondum serviat, & quod Orientis simul ac Occidentis gaza impendi non petuerit, ad parandam ci servitutem. Nec tamen, quae splendidissima videntur, maxima fuere Herois nostri in Rempublicam merita. Plus ejus consilio debuit, quam armis, plus prudentiae quam fortitudini. Haec beneficia Patres testes habent, & rerum publicarum rectores. Nec minora sunt, quia sinc buccina ⟨p. 517⟩& cornicine edita. Non minoribus sane machinis in expugnandis animis quam in subigendis urbibus opus. Quantum in permovendis tot Provinciarum, tot urbium rectoribus industriae, quantum operae exigatur, quot impedimenta submovenda sint, illi demum intelligunt, qui Reipublicae vestrae compagem, & libramenta penitius norunt.
Integrum beneficium, & nulla sui parte imminutum à se praestari debere, gloriae suae interesse censuit, & magni Regis Majestatem etiam in lixis quandoque & mediastinis venerandam. Ut vero Heroi nostro commodorum suorum contemptor animus fuit, sic de publica re mire solicitus. Sua salus ipsi invisa propemodum videbatur, nisi cum Reipublicae salutae conjuncta foret. Nihil pro se ferme optari patiebatur, nisi in commune prodesset. Ista una cura revera illi curae fuit. Hanc sibi procurationem haereditaria sortitione obtigisse censebat; & unam quidem. Illi dies noctesque imputandos, & accurandum, quicquid ad Reipublicae existimationem & salutem pertineret. Quid in castris tota Europa spectante pro ejus gloria gesserit, Orbi notum. Non unum Demetrium Poliorceten jactavit antiquitas. Quem tamen Nostro opponere possit, non video. Ita omnia & Carthaginis, & Numantiae, & Alesiae, & Nysae, & Aorni, & Plataearum, & Syracusarum, & Tyri obsidionum admiranda una Ducis Sylva habet, Trajectum una, Breda una. Naturae ipsi vim facere videbatur Heros noster, non Hosti tantum, nec hominum duntaxat victor esse, sed & elementorum & tempestatum. Non mirum, Regios totius Europae oculos in hunc Nostrum conversos fuisse, qui non nisi Regia moliretur. Quot illi disciplina castrensis leges debet! Quot Architectonica militaris machinas! Quot civis & miles capita! Quot Respublica urbes & munimenta! Quot publica tranquillitas dies & noctes, immo menses & annos quietos! Quantum felicitatis & gloriae res Batava! Ingenue dicendum quod res est; Rempublicam vestram non splendidam reddidit, sed formidabilem, sed invidendam, sed Europae stuporem. Illi ipsi etiam imputare debet Orbis Christianus quod nondum serviat, & quod Orientis simul ac Occidentis gaza impendi non petuerit, ad parandam ci servitutem. Nec tamen, quae splendidissima videntur, maxima fuere Herois nostri in Rempublicam merita. Plus ejus consilio debuit, quam armis, plus prudentiae quam fortitudini. Haec beneficia Patres testes habent, & rerum publicarum rectores. Nec minora sunt, quia sinc buccina