A26815:1143
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quum tantus esset, non […] • is virtutibus geminam ⟨p. 520⟩accessisse felicitatem, qualem nullus unquam inter Nassovios habuit. Non inania titulorum moror, quorum seculum nostrum, rebus pareum, ferax esse solet. Nec Celsum illud Nomen tango, quod à Maximo Rege Orbis Christiani consensu obtinuit. Nec enim id tunc tam datum augustae isti Genti videtur, quam redditum, vel postliminio velut restitutum. Altiora sunt quae ad gloriam Herois nostri pertinent. Quam admiranda Dei providentia, circa tanti capitis curam enituit! Quoties id subductum Sicarijs, quoties tempestatibus, quoties morti! Toties sane hic Heros servatus dici debet, quot dies, immo quot horas ferme inter ferry & aeris strages in castris exegit, & adeo quidem intactus, ut in medijs flammis & cadaveribus ne minimam quidem vulneris stricturam, ne dumb vulnus, corpore unquam exceperit, quamvis mortem circa se omnibus telis suis grassantem videret. Quod vix sine miraculo factum; sine singulari sane Numinis cura non factum. Quis majorem nominis claritudinem. Hero nostro inter maximos etiam duces consequutus fuit? Quis civi & militi, foederato & hosti, majorem sui venerationem inusitata virtute & felicitate expressit? Nec ad Rhenum tantum & Mosam notus fuit, sed ad Tagum & Tiberim, ad Bosphorum & Borysthenem, ad Tigtim & Hydaspem, immo ad ipsos Platae & Amazonum amnes. Nec inter Europaeos modo, sed Orientis etiam Occidentisque reges Herois nostri virtutes, arma, victoriae publicarum laudum materia erant. Ex toto propemodum orb Europaeo Nobilitas, Miles ad signa ejus confluebant. Sub eo militasse pars gloriae videbatur, vicisse ingens felicitas. Immo ne alia quidem Hosti solatia erant nisi ab Herois nostri virtute. Id unum sane ad sui defensionem pertinere putabant captarum urbium Praefecti, quod ab eo victi essent, cui vincendi felicitas haereditaria esset, & cui ad tempus etiam resistere, gloriosum foret.
Quum tantus esset, non 〈…〉 • is virtutibus geminam ⟨p. 520⟩accessisse felicitatem, qualem nullus unquam inter Nassovios habuit. Non inania titulorum moror, quorum seculum nostrum, rebus pareum, ferax esse solet. Nec Celsum illud Nomen tango, quod à Maximo Rege Orbis Christiani consensu obtinuit. Nec enim id tunc tam datum augustae isti Genti videtur, quam redditum, vel postliminio velut restitutum. Altiora sunt quae ad gloriam Herois nostri pertinent. Quam admiranda Dei providentia, circa tanti capitis curam enituit! Quoties id subductum Sicarijs, quoties tempestatibus, quoties morti! Toties sane hic Heros servatus dici debet, quot dies, immo quot horas ferme inter ferri & aeris strages in castris exegit, & adeo quidem intactus, ut in medijs flammis & cadaveribus ne minimam quidem vulneris stricturam, ne dum vulnus, corpore unquam exceperit, quamvis mortem circa se omnibus telis suis grassantem videret. Quod vix sine miraculo factum; sine singulari sane Numinis cura non factum. Quis majorem nominis claritudinem. Heroe nostro inter maximos etiam duces consequutus fuit? Quis civi & militi, foederato & hosti, majorem sui venerationem inusitata virtute & felicitate expressit? Nec ad Rhenum tantum & Mosam notus fuit, sed ad Tagum & Tiberim, ad Bosphorum & Borysthenem, ad Tigtim & Hydaspem, immo ad ipsos Platae & Amazonum amnes. Nec inter Europaeos modo, sed Orientis etiam Occidentisque reges Herois nostri virtutes, arma, victoriae publicarum laudum materia erant. Ex toto propemodum orbe Europaeo Nobilitas, Miles ad signa ejus confluebant. Sub eo militasse pars gloriae videbatur, vicisse ingens felicitas. Immo ne alia quidem Hosti solatia erant nisi ab Herois nostri virtute. Id unum sane ad sui defensionem pertinere putabant captarum urbium Praefecti, quod ab eo victi essent, cui vincendi felicitas haereditaria esset, & cui ad tempus etiam resistere, gloriosum foret.