A26815:1144
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Accessere constans Patrum observantia, authoritas una Majestate minor, communis totius Foederatae Belgicae amor, cons • tions Orbis universi admiratio, maximae victoriae, successus stupendi, domestica gaudia, augustae stirpis in tanto Patri gemina prowl successio, splendidissima sui sanguinis foedera, Regium in Gulielmo, Electoral in Aloysia, magnarum virtutum Principibus, quorum illud multorum etiam regnorum Haeredem Nassovicae Familiae, istud illi inseruit Serenissimam Gentem, quae tot Imperio Romano Septemviros, tot Heroas dedit, & dat, hodieque Fridricum Gulielmum, vastissimarum Provinciarum supra omnes Imperij Principes, majoris tamen adhuc animi & spiritus Principem. Et quod ingentis felicitatis est, ad tantam Majestatem Heros noster victricibus armis, singulari Dei munere, Rempublicam vestram evexit, ut Foederata Belgica Regiorum consiliorum moderatrix, Regiorum armorum arbitra, Oceani Domina, Austriacae potentiae obex, Ottomannicae Terror, Orientis Occidentisque stupor, Chinarum & Japanis admiratio, & totius Europae propemodum statera censeri possit, ad quam maximorum motuum momenta exiguntur. Rarissimum istud Dei munus est, Auditores, & decus singulare, nec id aliquot seculorum decursu, sed paucis annis, idque ex modicis initijs, indulgentissimi Numinis benignitate, Patrum cura, & Nassovi• rum fortitudine Reipublicae vestrae quaesitum. Consulite Annals vestros. Multum diuque hoc sanguine vicistis, Batavi. Illi curas suas, consilia, arma, ⟨p. 521⟩vitam etiam vobis impenderunt, hodieque per Gulielmos, […], […] Henricos, aliosque impendunt.
Accessere constans Patrum observantia, authoritas una Majestate minor, communis totius Foederatae Belgicae amor, cons • tions Orbis universi admiratio, maximae victoriae, successus stupendi, domestica gaudia, augustae stirpis in tanto Patri gemina prole successio, splendidissima sui sanguinis foedera, Regium in Gulielmo, Electorale in Aloysia, magnarum virtutum Principibus, quorum illud multorum etiam regnorum Haeredem Nassovicae Familiae, istud illi inseruit Serenissimam Gentem, quae tot Imperio Romano Septemviros, tot Heroas dedit, & dat, hodieque Fridricum Gulielmum, vastissimarum Provinciarum supra omnes Imperij Principes, majoris tamen adhuc animi & spiritus Principem. Et quod ingentis felicitatis est, ad tantam Majestatem Heros noster victricibus armis, singulari Dei munere, Rempublicam vestram evexit, ut Foederata Belgica Regiorum consiliorum moderatrix, Regiorum armorum arbitra, Oceani Domina, Austriacae potentiae obex, Ottomannicae Terror, Orientis Occidentisque stupor, Chinarum & Japanis admiratio, & totius Europae propemodum statera censeri possit, ad quam maximorum motuum momenta exiguntur. Rarissimum istud Dei munus est, Auditores, & decus singulare, nec id aliquot seculorum decursu, sed paucis annis, idque ex modicis initijs, indulgentissimi Numinis benignitate, Patrum cura, & Nassovi rum fortitudine Reipublicae vestrae quaesitum. Consulite Annales vestros. Multum diuque hoc sanguine vicistis, Batavi. Illi curas suas, consilia, arma,