A26815:1131
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Praestantissimorum certatim Medicorum experientis in consilium adhibita, templa precibus fatigata, & quoad mortalibus datum, isti hosti accessus obstructus, quem nullum satellitium penitus arcet, & qui omnibus spatijs diffusam exercet jurisdictionem. Haud minus vero cum Herois nostri, quam cum morborum pertinacia Medicorum filijs negotji fuit, qui eorum leges nihil ad se pertinere putabat, nec sua interesse, quando inferior ista pars suas sibi res habere vellet, illius usu contentus, quae supra morborum & mortalitatis Leges est. Huic ille soli propemodum ab eo tempore operari, cum coelo rationes inire, ultimum vitae sanctissimis curis transmitter, & cui in castris quotidie inter strages & ignes ultro occurrerat morti, illi in ipsa Aula occurrere, animo ubique victor & sati & sui. Divisis adhuc inter pietatis officia & Reipublicae negotia, in extrema etiam tegula, curis, exacta illi ultima aetatis & vitae hyems. Observatum, quum, recurrent natali die, xxix. Januarij M D cxlvii. multorum gratulationes exciperet, quod magnum illum vitae climactericum, fatalem multis periodum creditam, ex omnium voto, supergressus esset, Heroem nostrum, Omnes sibi dies climactericos esse, respondisse, nec se vitae spatium annis amplius vel mensibus metiri, sed diebus & horis, paratum tamen ad excipiendam ea constantia ultimam necessitatem, quae animum sui compotem deceret. Nec vero ea vel ferrea bellatoris fuit, vel Stoica hominis hominem exuentis, sed Christiana fuit, & Christiano Heroe digna, quae coelestes ei voces expressit. Monitus natalitio illo die à Reverendo Viro, Joanne Goethals, cujus fidem castrensi opera sibi perspectam interiori compensarat admission, vitae Natalem mortis etiam esse, respondit Imperator ⟨p. 513⟩mascule: De isto potius quam de illo sibi in posterum cogitandum esse, & discendam arduam illam been moriendi artem. Id sibi curae fore. Verborum caeteroquin, ut tota vita, sic in ejus occasu parcus fuit. Illa tamen loquela liberalis, quae sine voce usurpatur, & cor solum interpretem, Numen solum conscium habet. Ista Deo arcana pectoris nudavit, vitae rations subduxit, & animum coelo intulit, antequam animam inferret. Sancta quinetiam Hagiensium Dei Servorum alloquia cum gaudio admisit. Nec pias tantum voces excepit, sed & reddidit, ne ijs quidem dissimulatis, quae soli Deo fateri poterat.
Praestantissimorum certatim Medicorum experientis in consilium adhibita, templa precibus fatigata, & quoad mortalibus datum, isti hosti accessus obstructus, quem nullum satellitium penitus arcet, & qui omnibus spatijs diffusam exercet jurisdictionem. Haud minus vero cum Herois nostri, quam cum morborum pertinacia Medicorum filijs negotji fuit, qui eorum leges nihil ad se pertinere putabat, nec sua interesse, quando inferior ista pars suas sibi res habere vellet, illius usu contentus, quae supra morborum & mortalitatis Leges est. Huic ille soli propemodum ab eo tempore operari, cum coelo rationes inire, ultimum vitae sanctissimis curis transmittere, & cui in castris quotidie inter strages & ignes ultro occurrerat morti, illi in ipsa Aula occurrere, animo ubique victore & sati & sui. Divisis adhuc inter pietatis officia & Reipublicae negotia, in extrema etiam tegula, curis, exacta illi ultima aetatis & vitae hyems. Observatum, quum, recurrente natali die, xxix. Januarij M D cxlvii. multorum gratulationes exciperet, quod magnum illum vitae climactericum, fatalem multis periodum creditam, ex omnium voto, supergressus esset, Heroem nostrum, Omnes sibi dies climactericos esse, respondisse, nec se vitae spatium annis amplius vel mensibus metiri, sed diebus & horis, paratum tamen ad excipiendam ea constantia ultimam necessitatem, quae animum sui compotem deceret. Nec vero ea vel ferrea bellatoris fuit, vel Stoica hominis hominem exuentis, sed Christiana fuit, & Christiano Heroe digna, quae coelestes ei voces expressit. Monitus natalitio illo die à Reverendo Viro, Joanne Goethals, cujus fidem castrensi opera sibi perspectam interiori compensarat admissione, vitae Natalem mortis etiam esse, respondit Imperator