Frederice Henrice, ingens coeli olim inter nos depositum, noster Amor, Orbis admiratio: Tibi supra caduca rerum jam evecto Foederata Belgica, moesta, squalida, dejecta, non paludamentum imperatorium, non trophaea, non aquilas, non signa, vana doloris solatia, & inania pompae instrumenta suspendit, sed animos tuae virtutis, tuae gloriae, tui desiderij plenos effundit, & supremum Tibi Vale vix sui amplius compos, quanvis non flebili voce, quia de te loquitur, dicit. Tuus ille Heroum tradux animus, Dei instrumentum, incolumitatem nobis, tranquillitatem, felicitatem, immo splendorem & glotiam peperit. Hoc tuum & Majorum • orum, post Deum immortalem, munus est. Vestris consilijs, armis, sanguine quoque vestro res Batava surrexit, erevit, stat, immo vix quo progrediatur habet. Tua illa illibatae felicitatis consors anima, inter sulphureos olim nimbos inquies, jam mole sua soluta, coelestes illos fornices quieta habitat, quorum nec sublimitas hostem, nec serenitas nubem, nec puritas labem admit • ▪ Ibi Dei serenum intueris sine caligine, Dei gaudium excipis […] […], Dei gloriam possides sine satietate. Infra te esse vid•• […] less & molitiones humanas, & quicquid grande […] […] vocamus, immo totum infirmitatum humanarum spoliarium. Non alios jam exercitus habes nisi coelestes, nec alias tubas audis, nisi angelicas, nec alia castra vides, nisi S•raphica, nec aliud commilitium, nisi triumphale, nec alium hos • , […] qui eo pertingere non potest, ubi tu jam vivis, & regnas, vere victor, vere invictus. Jam palmam habes, jam coronam […] nulli hyemi, nulli tempestati, ⟨p. 522⟩immo nulli mutationi obnoxiam. Non te poscimus, coelestis anima, preces, nec vota. Nec tuum ordinem id decet, nec nostrum. Non tuis gaudijs invidemus. Nostra damna querimur. Rempublicam, Academiam, Ecclesiam orbam, viduam, desertam lugemus. Divortium dolemus, quod passi sumus: Gemitus miscemus: Tua beneficia agnoscimus, commendamus, & constantem virtutis tuae & tuorum meritorum recordationem sancte pollicemur.
Frederice Henrice, ingens coeli olim inter nos depositum, noster Amor, Orbis admiratio: Tibi supra caduca rerum jam evecto Foederata Belgica, moesta, squalida, dejecta, non paludamentum imperatorium, non trophaea, non aquilas, non signa, vana doloris solatia, & inania pompae instrumenta suspendit, sed animos tuae virtutis, tuae gloriae, tui desiderij plenos effundit, & supremum Tibi Vale vix sui amplius compos, quanvis non flebili voce, quia de te loquitur, dicit. Tuus ille Heroum tradux animus, Dei instrumentum, incolumitatem nobis, tranquillitatem, felicitatem, immo splendorem & glotiam peperit. Hoc tuum & Majorum • orum, post Deum immortalem, munus est. Vestris consilijs, armis, sanguine quoque vestro res Batava surrexit, erevit, stat, immo vix quo progrediatur habet. Tua illa illibatae felicitatis consors anima, inter sulphureos olim nimbos inquies, jam mole sua soluta, coelestes illos fornices quieta habitat, quorum nec sublimitas hostem, nec serenitas nubem, nec puritas labem admit • ▪ Ibi Dei serenum intueris sine caligine, Dei gaudium excipis 〈…〉 〈…〉, Dei gloriam possides sine satietate. Infra te esse vid•• 〈…〉 les & molitiones humanas, & quicquid grande 〈…〉 〈…〉 vocamus, immo totum infirmitatum humanarum spoliarium. Non alios jam exercitus habes nisi coelestes, nec alias tubas audis, nisi angelicas, nec alia castra vides, nisi S•raphica, nec aliud commilitium, nisi triumphale, nec alium hos • , 〈…〉 qui eo pertingere non potest, ubi tu jam vivis, & regnas, vere victor, vere invictus. Jam palmam habes, jam coronam 〈…〉 nulli hyemi, nulli tempestati, ⟨p. 522⟩immo nulli mutationi obnoxiam. Non te poscimus, coelestis anima, preces, nec vota. Nec tuum ordinem id decet, nec nostrum. Non tuis gaudijs invidemus. Nostra damna querimur. Rempublicam, Academiam, Ecclesiam orbam, viduam, desertam lugemus. Divortium dolemus, quod passi sumus: Gemitus miscemus: Tua beneficia agnoscimus, commendamus, & constantem virtutis tuae & tuorum meritorum recordationem sancte pollicemur.