A26815:1132
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non raro etiam testatus, Nullam sibi nisi in Servatoris sui merito fiduciam esse, illi se totum dicare, certum, see propitium in Christo Deum habiturum. Animadversum pridie Nonas Martias, Morbi, nulla art mitigandi, vim ultima moliri. Hoc nuntium eo animo excepit, eo vultu, quo prosperrima solebat, composito, tranquillo, exporrecto. Monitus inter alia à Dei Servo, Dei beneficium esse, quod non in castris inter ferry & sulphuris grassationes fatally telo perijsset, sed lento, & meliori vitae meditandae opportuno morbo conficeretur, respondit: See id inter prima Dei beneficia referre. Nec si cui Herois nostri dolours dolorem, & ejus nuntias voces exprimerent, quicquam reponere solebat, nisi se Deo gratias debere quod adeo benigne secum ageret. Rogatus annon in ipso morbi aestu Dei se evocantis virtutem persentisceret, respondit: See revera sentire, omnes terrenorum fibras sibi evelli, & cor suum è terra ad Deum ac coelestia subvehi. Ultimam horam non amplius sibi in exspectatione, sed etiam in desiderio esse. Nullum ferme momentum subducebat coelestibus curis, nisi quod saevior sibi morbi vis vindicaret. Qua solicitudine, quo animi ardore, quanvis interprete Dei servo, qui lectulo jacentis adstabat, ob dissiciliorem respirandi commeatum, ultimis diebus usus, Rempublicam commendarit Patribus, commendarit Ecclesiam, commendarit concordiam, vix pro dignitate dici potest. Primis illis nominibus, quae sibi semper commendatissima ostendit, charissimorum etiam capitum, & gentis suae decus adjecit, & utrumque Patrum affectui commisit, nec illos sine suis votis & eorum lacrymis à see dimisit. Heroinae Principis singularem semper rationem habuit, eique constantissimum affectum ad extremum usque probavit. Illius etiam dignitatem suis, sed id ipsum ultro volentibus, commendavit, pietatem, amorem, concordiam omnibus. Quas surgenti Patriae spei Gulielmo, quas Electoriae Principi, charitatibus suis, voces reliquerit, privato ore nec efferri debent, nec possunt. Quam impense quoque Serenissimi Electoris Brandeburgici, quem supremo officio ultro sibi adesse cum gaudio vidit, praesentia afficeretur, ex oculis & vultu etiam deficientis legi potuit.
Non raro etiam testatus, Nullam sibi nisi in Servatoris sui merito fiduciam esse, illi se totum dicare, certum, se propitium in Christo Deum habiturum. Animadversum pridie Nonas Martias, Morbi, nulla arte mitigandi, vim ultima moliri. Hoc nuntium eo animo excepit, eo vultu, quo prosperrima solebat, composito, tranquillo, exporrecto. Monitus inter alia à Dei Servo, Dei beneficium esse, quod non in castris inter ferri & sulphuris grassationes fatali telo perijsset, sed lento, & meliori vitae meditandae opportuno morbo conficeretur, respondit: Se id inter prima Dei beneficia referre. Nec si cui Herois nostri dolores dolorem, & ejus nuntias voces exprimerent, quicquam reponere solebat, nisi se Deo gratias debere quod adeo benigne secum ageret. Rogatus annon in ipso morbi aestu Dei se evocantis virtutem persentisceret, respondit: Se revera sentire, omnes terrenorum fibras sibi evelli, & cor suum è terra ad Deum ac coelestia subvehi. Ultimam horam non amplius sibi in exspectatione, sed etiam in desiderio esse. Nullum ferme momentum subducebat coelestibus curis, nisi quod saevior sibi morbi vis vindicaret. Qua solicitudine, quo animi ardore, quanvis interprete Dei servo, qui lectulo jacentis adstabat, ob dissiciliorem respirandi commeatum, ultimis diebus usus, Rempublicam commendarit Patribus, commendarit Ecclesiam, commendarit concordiam, vix pro dignitate dici potest. Primis illis nominibus, quae sibi semper commendatissima ostendit, charissimorum etiam capitum, & gentis suae decus adjecit, & utrumque Patrum affectui commisit, nec illos sine suis votis & eorum lacrymis à se dimisit. Heroinae Principis singularem semper rationem habuit, eique constantissimum affectum ad extremum usque probavit. Illius etiam dignitatem suis, sed id ipsum ultro volentibus, commendavit, pietatem, amorem, concordiam omnibus. Quas surgenti Patriae spei Gulielmo, quas Electoriae Principi, charitatibus suis, voces reliquerit, privato ore nec efferri debent, nec possunt. Quam impense quoque Serenissimi Electoris Brandeburgici, quem supremo officio ultro sibi adesse cum gaudio vidit, praesentia afficeretur, ex oculis & vultu etiam deficientis legi potuit.