A26815:1148
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Si quis beatis animabus esset rerum humanarum sensus, Auditores, quid quaeso triumphalis ista anima nobis reponeret, praeter verba quae fortissimo Viro, quanvis in alia causa, commodat Romanae Suadae medulla?
Valeant, valeant, Cives mei: Sint incolumes, sint florentes, sint beati. Stet haec Respublica praeclara, mihique Patria charissima. Tranquilla Republica cives mei sine me, per me tamen perfruantur. Servent Patres, fervent cives Rempublicam ijsdem artibus, quibus illa crevit, & stetit retro. Sit illa Deo sacra, sit Socijs sida. Sit pietatis, sit concordiae, sit publicorum commodorum, sit amicorum, sit à Deo immortali acceptorum memor. Gulielmos, Mauritios, Fredericos Henricos, unus vobis repraesentet Gulielmus. Sit ille Amor vester, sit Hostium terror, sit Patriae praesidium, sit Orbis Christiani Decus, sit delicium generis humani.
Valeant, valeant, Cives mei: Sint incolumes, sint florentes, sint beati. Stet haec Respublica praeclara, mihique Patria charissima. Tranquilla Republica cives mei sine me, per me tamen perfruantur. Servent Patres, servent cives Rempublicam ijsdem artibus, quibus illa crevit, & stetit retro. Sit illa Deo sacra, sit Socijs sida. Sit pietatis, sit concordiae, sit publicorum commodorum, sit amicorum, sit à Deo immortali acceptorum memor. Gulielmos, Mauritios, Fredericos Henricos, unus vobis repraesentet Gulielmus. Sit ille Amor vester, sit Hostium terror, sit Patriae praesidium, sit Orbis Christiani Decus, sit delicium generis humani.
Refers, refers, Heros Magne, ultimum hoc à Patribus & Civibus meritorum tuorum praemium. Quicquid ex te amavimus, quicquid mirati sumas, • net, mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, & sama rerum. Nos te inter triumphales coelestium Quiritium choros relicto, tuos in Gulielmo spirante tui imagine vultus, tuum animum, tuam virtutem, & tuam, quod vovemus & auguramur, sclicitatem in charissimo nobis capite duratura veneration prosequemur.