A26815:1135
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dei providentiam suam fiduciam esse, illi soli see stare & cadere. Decretum sibi, nihil ⟨p. 515⟩eorum praetermittere, quae ad munus suum pertinerent. Quam pias saepe voces in castris emisit! Victorias suas nunquam sibi, sed Deo imputari volebat, & uni quidem: Ejus favorem exorari debere. Sine illo omnes hominum conatus, quantumvis maximos, inanes esse. Quum Anno M ICcxlv. trajectis quinque amnibus, cingendae Hulstae, exercitum in Wasiam mira felicitate traduxisset, candide Dei Servo fassus fuit: Hoc Dei opus esse, non suum: Dei manu supra spes suas eo usque see deductum. Magnas acceptià Deo, parvas redditi sibi rationes esse. Immo malum se nomen esse, omissorum & commissorum reum. Saepe animadversum à fido Dei Servo, in ipsis castris Heroem nostrum Dei verbo mirum quantum affici, & sacra velut repotia secum instituere, de dictis pro concione agere, scrupulos conscientiae movere, super fide anquirere, suam exponere, de sua ad preces & pietatis officia lentitudine, de carnis etiam ad peccatum pronitate queri. Quae qui in Principe, & bellatore non miratur, ille nec aularum lubrica, nec castrorum comperta habet. Qui etiam luculentiore quam sanctissimae mortis exemplo probari potest illa virtus, quae in vitae occasu potissimum sui fidem facere solet? Quale illa in Herois nostri tota vita aulae, castris, negotijs innutriti excessu regnum exercuerit, in recenti memoria est, nec indictum abibit fido Dei Servo, qui id publicae utilitati debet. An mirum, omnium aliarum virtutum in Hero nostro choragium fuisse, illa praecunte, quae reliquas omnes post se trahit? Magnanimitas vere Principum virtus est. Hanc noster habuit sine pari. Quam excelso animo maxima, & summi etiam Fratris felicitati inaccessa tentavit, absolvit? Quam invicta virtute ad Sylvam-Ducis, praeter potentissimum Hostem, totius ferme Patriae nutantis & sibi incumbentis pondus immotus sustinuit! Quam inusitata fortitudine in castris ad Trajectum sexaginta millium capitum vim, sub maximis Ducibus in se destinatam, mediocri exercitu opperiri ausus, quod numero deerat, solo animo supplevit! Utrobique vero cum fortuna, vita, fama, & ijs omnibus ingenti fiducia decidit, quae humanam mentem, si ulla, commovere possunt, & de gradu deturbare. Revera in Hero nostro compertum, plebejos animos crescentis periculi magnitudine dejici, magnos attolli & accendi.
Dei providentiam suam fiduciam esse, illi soli se stare & cadere. Decretum sibi, nihil ⟨p. 515⟩