A26815:1241
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Nulla acerbior dies à longo tempore inclytumlitterarum nomen invasit, quam cum nuper ingentibus meritis clarissimus vir Janus Grut•rus, varijs studiorum ac caeteris vitae laboribus exhaustus ultimam naturae legem, ca parte, qua mori potuit, omnes autem elegantiores homines perpetuo sui desiderio implevit. Pro certo enim mihi persuadeo quibuscunque in Europae locis, ubi consummata eruditio aestimationem sui retinet, hic summi viri occasus nunciabitur (quid enim magnum diu siletur, cum coepit aliquando cessare?) tamdiu verba lugubria super nostro hoc sunere longe lateque auditum iri, quamdiu fama ullos inv•niet, quibus hanc saeculi jacturam recenti nuncio ad aures admovebit. Qui potentia & magnitudine Imperij censentur, eorum quidem proprium hoc esse fateor, ut fortunae suae splendorem, dumb vivunt, plurimorum oculis impingant, & ubi m•rtui fuerint, eund•m splendorem in funner, in ipso mortalitatis & vanitatis specta•ulo non sentientes usurpare soleant: omnibas praeterea veredis celeritas crescat, ne quod pauci, quos dies ejusmodi atratos f•cit, domi s•iunt, foris caeteri in quamcunque affectus speciem ignorare possint, cum hac ratione supr•mae maje••ati c•nsuli videatur. Verum ea res apud exteros ferme ad delicias tantum facit, dumb in coetibus, in convivijs, in circulis, in tonstrinis etiam, nova tali & adventitia narration silentium redimendum, & per aliorum tristes casus ac nuncios delectationi serviendum est. Tolerabilis tamen etiam in hoc fructus esset, si non & optimi saepe Principis finis tantos apud alios plausus excita•et, quantum domi & apud suos moeroris. Raro enim aliquis ingens de hoc genere hominum vitam reliquit, quin aliena cupiditas, cui hactenus Defuncti vitus obstitit, illa occasione improbius speret, aut aemulantis odium gratuito laettur. Sed aliam longe & multo securiorem felicitatem sibi in his Ferris pignorant Heroes nostri, qui saluti rei literariae praesederunt, qui nullius avaritiam suis bonis accendunt, cum propria eorum possessio non in haereditatem veniat, nec in naturam praedae, qui nullius odium merentur, cum