A26815:1254
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non opus fuit dubijs precibus Magistratuum fastidia mollire, vel hospitalitatem expugnare blanditijs, nec audire perfugij causas malefica interpretation corrumpi, & multis repulsis tristiores pati assensus. Receptus est, ut in parentum, fratrum, agnatorum fidem, nulla locationis formula, ut pro communitate coeli vel acris pensionibus responderet, facultates inter amicos & inimicos partiturus, dum quae migrari non possent praedae relinqueret, quaeque migrasset alibi stillicidijs annuis vel trimestribus (scio enim ubi hoc moris sit) ad fiscum transferret. Sed major illis animus, quam ut cauponarias mercedes poscerent hospitem, & mitior, quam ut vectigalem facerent exulem, omnino vero sic affectus, ut hunc per omnia civis loco haberent, nisi quod gratuitus & immunis esset, humanitate illa à populo quoque vehementer approbata, quod nemo per invidiam questus esset, his aliquot capitibus angustias fieri civitati vel annonae, nemo proquiritasset, urbi, propter paucos alienigenas velut mole nimia laboranti sanguinem mittendum videri. Usque adeo nullum fuit peregrinitatis odium, tota detestation conversa in eos, per quos non licuit non peregrinari. Honor autem sic communicatus ut intelligeret universos, ad oblivionem retromalorum ipsi medicinae, quantum fieri posset, efficacissimae veluti symbolas conferre. Non sciremus supra alios dilectum fuisse, nisi, quod caeteris Belgis ⟨p. 533⟩id loci factum non est, huic soli fecissent. Unus enim hic de popularibus symphoniam sublucanam, quae Norwichi per tempus aestivum praecipuorum civium domos obibat, horis consuetis participavit, cum Civitas optima reliquis peregrinis humanitatem quidem omnibus, huic & amoenitates suas nuncuparet, tanquam parum esset, si civis, nisi & inter praecipuos foret, parum, si inter praecipuos, nisi & quotidiana praerogativa ei ostenderetur, sed parum & hoc, nisi post nocturnam statim quietem cantiones velut suasorias ad aedes auresque mitterent, ut diem quoque curas tristiores, quae extorribus nunquam desunt, exuere, neque pejus vigilare, quam dormire, sed utrumque tempus ita peragere vellet, ut solent ij qui se inter amicissimos cives versari noverint. Pacis enim & concordiae nomen Musica est:
Non opus fuit dubijs precibus Magistratuum fastidia mollire, vel hospitalitatem expugnare blanditijs, nec audire perfugij causas malefica interpretatione corrumpi, & multis repulsis tristiores pati assensus. Receptus est, ut in parentum, fratrum, agnatorum fidem, nulla locationis formula, ut pro communitate coeli vel acris pensionibus responderet, facultates inter amicos & inimicos partiturus, dum quae migrari non possent praedae relinqueret, quaeque migrasset alibi stillicidijs annuis vel trimestribus (scio enim ubi hoc moris sit) ad fiscum transferret. Sed major illis animus, quam ut cauponarias mercedes poscerent hospitem, & mitior, quam ut vectigalem facerent exulem, omnino vero sic affectus, ut hunc per omnia civis loco haberent, nisi quod gratuitus & immunis esset, humanitate illa à populo quoque vehementer approbata, quod nemo per invidiam questus esset, his aliquot capitibus angustias fieri civitati vel annonae, nemo proquiritasset, urbi, propter paucos alienigenas velut mole nimia laboranti sanguinem mittendum videri. Usque adeo nullum fuit peregrinitatis odium, tota detestatione conversa in eos, per quos non licuit non peregrinari. Honor autem sic communicatus ut intelligeret universos, ad oblivionem retromalorum ipsi medicinae, quantum fieri posset, efficacissimae veluti symbolas conferre. Non sciremus supra alios dilectum fuisse, nisi, quod caeteris Belgis