A26815:1245
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Inter ornamenta hominis, ad homines & hanc communem lucem emergenti• primum Patriam esse sine impietate dixero, quoniam parents quidem liberos generant, sed parentes nostros, avos atavosque Patria ante generavit, è cujus velut sanguine geniti, cujus succo & uberibus nutriti, cujus solicitudine educati sunt, qui nos gignunt, nutriunt, educant: quam siquis exilem nactus est, jam eo ipso major fit, quod tantus ex tantilla prodierit; sin augustiorem; bis magnus est, sive quod illustrem ante patriam sua virtute magis illustrat, sive quod seipsum patriae suae parem fecit. Hoc altero modo etiam Gruterus sibi patriam, patria Gruterum obligavit. Sunt enim haec mutua; tenentur & tenet, dando & accipiendo utramque paginam comparant. Civis meretur civitatem, & civem meretur civitas.
Inter ornamenta hominis, ad homines & hanc communem lucem emergenti• primum Patriam esse sine impietate dixero, quoniam parentes quidem liberos generant, sed parentes nostros, avos atavosque Patria ante generavit, è cujus velut sanguine geniti, cujus succo & uberibus nutriti, cujus solicitudine educati sunt, qui nos gignunt, nutriunt, educant: quam siquis exilem nactus est, jam eo ipso major fit, quod tantus ex tantilla prodierit; sin augustiorem; bis magnus est, sive quod illustrem ante patriam sua virtute magis illustrat, sive quod seipsum patriae suae parem fecit. Hoc altero modo etiam Gruterus sibi patriam, patria Gruterum obligavit. Sunt enim haec mutua; tenentur & tenent, dando & accipiendo utramque paginam comparant. Civis meretur civitatem, & civem meretur civitas.
Flos urbium Antverpia, tibi hunc acceptum ferimus, tibi hunc gratulamur, tibi decus tuum, si nescis, tuum beneficium, quo partem orbis meliorem obstrinxisti, asserimus. Quoties aliquis de laudatoribus tuis hanc Urbem amplissimam, opulentissimam, pulcherrimam dicet, quoties agros, moenia, arcem coelo, & arcibus aemulas domos, quoties Scaldim tuae magnitudinis negotiatorem praedicabit, quotics & leges, & jura & horum custodem ac vindicem Senatum extollet, Gruteri quoque gloriam, si sapit, patriae lucrifacere non obliviscetur. Profecto ut ingenui est animi, nemini suum intervertere, aut per invidiam alio aptare, aut per eandem dissimulare; ita qui Patriae bonum & eximium virum asserit, talem se ipse probat, sapientemque Rempublicam testatur, ad cujus fontem alterius sapientiam refert. Nam saepe ipsum ingenium, ipsos mores, ipsam bonam mentem tam à patria, quam à parentibus haurimus, & quantum virtus in gloriam progreditur, tantum gloria ad originem sanguinis, aut solely regredi videtur.