A26815:1258
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed ego Norwichio longius sine Grutero discessi, & quidem ad hos, Aetnaeos fratres coelo capita alta ferentes, ubi sentire quae velis, & quae sentias dicere non est, relegens errata retrorsum littora ad •cenos nostros denuo me vertam. Eo loco Gualtherus agens tales amicos nactus erat, ut facile, quam à Fortuna acceperat plagam, falleret, talem vero animum ipse inter adversa custodiret, ut tantum à vilitate sui abesset, quantum aberat à vanitate. Per illud enim tempus Legatos à fortissimo Principe Auriaco tunc ad eam civitatem missos (inter quos erant Levinus, Calvarinus & Gerdeus) è diversorijs publicis domum suam traduxit, volentesque volens recepit, ut palam esset nihil degenerasse egregium pectus, quod hospites tantos in aliena civitate sibi vindicaret, nec fuisse aliquando sine authoritate, in cujus domum authoritas publica migraret, nec ipsam domum sine splendore, quam vir tam generosus habitaret, legati non spernerent, Senator (is fuit Sutertonius, Christophori frater) habitandam praeberet. Post non multum annorum tamen relicta Britannia Middelburgi consedit. Middelburgum deinde rursus Antuerpia mutavit sub illud tempus, quo successus voluit Ordinibus, ut arcem suis praesidijs occuparent, prius tamen à Senatu publicorum munerum vacationem impetravit, non odio quidem laboris, aut ignobilitate mentis, sed ambitionis fuga; non quod officium Reipublicae negaret, sed quod inter aemulationes temporum calumnijs innocentiam praebere nollet. Deinde vero cum Alenconius in spes vanas, & parem eventum ruisset, immunitas illi continuari non potuit, sed quia Magistratum imprimis Religio, nec alium magis dexteritas tunc commendabat, Gualtherus vici sui magister delectus est; cui muneri minus gravi successit deinde gravius, cum Parmensis obsidionem fecisset. Rei namque frumentariae quatuorvir, collegis Aldegondio, Lefdale & Rosa, adscitus in partem gloriae illius mittendus est, quod annonae ⟨p. 535⟩conscientiam sic inter paucos septam tenuissent, ut citra deditionem nec civi, nec hosti constare posset, tantum tridui frumentum superfuisse. Quod secretum in obsidionibus adeo necessarium est, ut saepe maximum momentum belli consistat in artificio tegendi, ne vel domi civis, vel obsessor foris intelligat, quid urat obsessos. Nunquam statuit trophaeum in bello, qui necessitates omnes foras vertit.