A26815:1249
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
eaque res diu certata, donec à part potentiori successus in iram, ira in vindictam, haec cum in alios, tum in Antverpienses tam diro proscriptionis ⟨p. 530⟩carmine prorumperet, ut certa salutis & fortunarum pestis omnibus immineret, quicunque aut dicto aut facto aliquo displicuissent. In damnatorum numero inventus erat Gualterus Gruteri Pater, ne matre quidem, quod paucis foeminarum contigit, aut in Nomenclaturam funestam & ipsae referrentur, exem•a. Caeterorum causam praetereo, cuique sua relicta fiducia. Gualtherus jam ad nos pertinet, quem licet à sententia liberare jam serum, ab infamia tamen sententiae liberare non est serum, nobis autem hoc loco tempestivum. Nec deceret, eum, qui ad damnationis memoriam venit, non etiam venire ad compertam defensionem. Esset enim hoc magis filio patrem laudare. Crimen universorum celebrabatur Societas. At Gualtherus abstinuit ab ipsis scopulis, & turbulentum hunc campum omnem de industria fugit. Expers nec quicquam belli, neutra arma secutus.
eaque res diu certata, donec à parte potentiori successus in iram, ira in vindictam, haec cum in alios, tum in Antverpienses tam diro proscriptionis ⟨p. 530⟩carmine prorumperet, ut certa salutis & fortunarum pestis omnibus immineret, quicunque aut dicto aut facto aliquo displicuissent. In damnatorum numero inventus erat Gualterus Gruteri Pater, ne matre quidem, quod paucis foeminarum contigit, aut in Nomenclaturam funestam & ipsae referrentur, exem•a. Caeterorum causam praetereo, cuique sua relicta fiducia. Gualtherus jam ad nos pertinet, quem licet à sententia liberare jam serum, ab infamia tamen sententiae liberare non est serum, nobis autem hoc loco tempestivum. Nec deceret, eum, qui ad damnationis memoriam venit, non etiam venire ad compertam defensionem. Esset enim hoc magis filio patrem laudare. Crimen universorum celebrabatur Societas. At Gualtherus abstinuit ab ipsis scopulis, & turbulentum hunc campum omnem de industria fugit. Expers nec quicquam belli, neutra arma secutus.