A26815:1262
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
deinde eum libro admovit, literarum formas & nomina docuit, legendi, scribendi, memorandi rations tradidit & exegit, primam balbutiem Latina Graecaque consuetudine imbuit, quibus ex fundamentis hoc virtutis & honoris templum Janus Gruterus surrexit, Quod non Imber edax;
deinde eum libro admovit, literarum formas & nomina docuit, legendi, scribendi, memorandi rationes tradidit & exegit, primam balbutiem Latina Graecaque consuetudine imbuit, quibus ex fundamentis hoc virtutis & honoris templum Janus Gruterus surrexit, Quod non Imber edax;
Nec inficiandi tamen sunt illi, quibus in operis hujus nobilissimi architectura proximus à fundamentis locus & labor fuit, quique merentur, si quid mei judicij est, ut non minus quam caeteri artifices suum illud Fecit specimini tam excellenti subscriptum habeant: atque mihi profecto imprimis honestum videtur, si Ysbrandus aliquis Tralus Frisius, aliquis Petrus Everhardus, aliquis Mathaeus Ryquius, aliquis Richardus Sualius, pedagogy & praeceptores Gruteri legantur, quos quidem an satis extersis oculis, & ut nulla litera fallat è quadam charta cariosa non nisi bonis conjectoribus legenda produxerim, praestare non possum. Forte una litera pro altera capta nomen paulo aliud factum fuerit. Quid tum? Malui nolens hanc levem, quam volens illam insignem Grutero facere injuriam, ut quos ille vel ad memoriam suam privatam, vel ad hanc publicam per summam pietatem consignaverat, ego per impietatem alteram tantam silentio obliterarem, simul tacito Gruteri mandato, simul illorum praemio defuturus. Ac sane maximum Poetam non pilo minorem factum credimus, postquam Grammaticis Penitus moestas exedit cura medullas, Virgilius an Vergilius dicendus esset, quod damnum si fuerit in his quoque nominibus aliquod ⟨p. 537⟩simile, tale tamen futurum est, ut plus sit integri, quodque cognosci possit, relinquendum. Sed officium meum videtis. Hos igitur adolescentiae suae Gruterus Informatores, studiorum vero quendam velut campum Martium nactus est Britanniam, in Britannia Cantabrigiam; Cantabrigiae Gunevelli, quod vocant Collegium, & Caji. Nam & in hoc aliquando migravit nulla alia magis causa introductus, quam quod Georgium Thoum Shendium, juvenem moribus summer rectum, nec ulla procacitate pluribus similem, modestia vero paucis aequalem, familiaritatis voto consectaretur. Is enim talis jam prius erat in familia Couvelli, nec tunc primum in amicitia Gruteri, nec solus etiam vel unus, quamvis unicus. Reperio enim Christophorum & Guilielmum Heydonios, Philippum Wodhaum, fratres Strangeos Collegiorum, quae Trinitatis & Christi vocantur, ibidem familiares, qui Grutero permutuam notitiam & charitatem non obiter respondebant, tantum diligentes & dilcti vicissim, quantum virtus & honestas animorum possunt mereri.