A26815:1251
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
post non multo Proscriptori velle, & quasi fidei poenituisset, proditionem moliri. Apud Valachrorum enim insulam ventus quasi cum adversario conspiraret, ita contra spirabat, redditurus eos, opinor, in ea loca, quorum see potestati & iracundiae abstulissent. Itaque tum conatus ventorum sistendus erat anchoris, & in proxima deinde terra exponendum totius navis exilium. Ita mox terris aquae, mox aquis terrae mutabantur, sed non perinde fortitudinem animi & constantiam esse mutandam didicit Gruterus exemplo parentum. Matter quidem (praeponam enim hunc sexum debiliorem, ut de firmiori crescat existimatio) qua mentis altitudine, qua negligentia suae fortunae inter illas angustias locuta est? Summovit, inquit, jam vespera diem (summoverat enim) Repetamus domum. Navem autem dicere voluit, & voluisse hanc dicere, postea marito indicavit, qui simplicius hoc verbi, & revera de domo sua Antverpiensi acceperat. Quod alius miseriae suae specum, latebram, stabulum, carcerem, ludibrium ventorum appellasset, hoc foemina generoso spiritu domum suam vocavit, sive jam dicemus errorem fuisse, mirum est in malis verbum tamen Felicitatis praevertisse, cum alioqui fortunae suae titulos quilibet nimis etiam memoriter teneat; nec videatur calamitatem suam magni facere, qui alienis vocabulis uteretur, sicut nemo putatur ejus rationem habere, cujus nomen ignorat: sive studio loqui sic voluit, O faeminam nequaquam muliebrem! Dolium aliquis è sapientibus olim pro domo habuit & habitavit, sed haud scio, an sordium merita suggilatione. Nec enim qui praeter necessitatem migrant in haras & squalori vitam mancipant, eosdem sapientia praestare dixeris, sed illos profecto potius, qui mediocria diligunt, quam mendica, qui culcitram somno, carinum cibo, poculum potui, tectum & textum corpori non negant, sed & his omnibus quoties carendum est, aequo animo carent, vilissimis utuntur tanquam quotidianis; qui denique cum matre Gruteri, quando naviculam intrant, dicere possunt, Eamus domum. Nemo vero dicere hoc poterit, nisi qui aliquando domum coluerit, ut naviculam. Quandoque in terris quoque mare est, & fluctus & naufragia, quae cum tumultuari bona fide ceperint, tam necesse fit & consultum èterris ad mare, quam ex hoc ad terras confugere, simul ac periculum certa signa miserit. Quantum haec foemina abest ab eo, qui se Mundanum dixit?
post non multo Proscriptori velle, & quasi fidei poenituisset, proditionem moliri. Apud Valachrorum enim insulam ventus quasi cum adversario conspiraret, ita contra spirabat, redditurus eos, opinor, in ea loca, quorum se potestati & iracundiae abstulissent. Itaque tum conatus ventorum sistendus erat anchoris, & in proxima deinde terra exponendum totius navis exilium. Ita mox terris aquae, mox aquis terrae mutabantur, sed non perinde fortitudinem animi & constantiam esse mutandam didicit Gruterus exemplo parentum. Mater quidem (praeponam enim hunc sexum debiliorem, ut de firmiori crescat existimatio) qua mentis altitudine, qua negligentia suae fortunae inter illas angustias locuta est? Summovit, inquit, jam vespera diem (summoverat enim) Repetamus domum. Navem autem dicere voluit, & voluisse hanc dicere, postea marito indicavit, qui simplicius hoc verbi, & revera de domo sua Antverpiensi acceperat. Quod alius miseriae suae specum, latebram, stabulum, carcerem, ludibrium ventorum appellasset, hoc foemina generoso spiritu domum suam vocavit, sive jam dicemus errorem fuisse, mirum est in malis verbum tamen Felicitatis praevertisse, cum alioqui fortunae suae titulos quilibet nimis etiam memoriter teneat; nec videatur calamitatem suam magni facere, qui alienis vocabulis uteretur, sicut nemo putatur ejus rationem habere, cujus nomen ignorat: sive studio loqui sic voluit, O faeminam nequaquam muliebrem! Dolium aliquis è sapientibus olim pro domo habuit & habitavit, sed haud scio, an sordium merita suggilatione. Nec enim qui praeter necessitatem migrant in haras & squalori vitam mancipant, eosdem sapientia praestare dixeris, sed illos profecto potius, qui mediocria diligunt, quam mendica, qui culcitram somno, carinum cibo, poculum potui, tectum & textum corpori non negant, sed & his omnibus quoties carendum est, aequo animo carent, vilissimis utuntur tanquam quotidianis; qui denique cum matre Gruteri, quando naviculam intrant, dicere possunt, Eamus domum. Nemo vero dicere hoc poterit, nisi qui aliquando domum coluerit, ut naviculam. Quandoque in terris quoque mare est, & fluctus & naufragia, quae cum tumultuari bona fide ceperint, tam necesse fit & consultum èterris ad mare, quam ex hoc ad terras confugere, simul ac periculum certa signa miserit. Quantum haec foemina abest ab eo, qui se Mundanum dixit?