A26815:1264
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In hac officina literarum, inter hos studiorum amantissimos rivales cum Gruterus ita adolevisset, ut jam non annis, quam doctrina major esset, satis sibi visus est vidisse Britanniam, totoque animo, quod Insulam & Germaniam interest, navigabat, ut Lugdunum in Batavis, literarum & armorum celeberrimam palaestram, visendi, discendi, salutandi causa transir•t, fi tamen prius Hospitis majestatem scriptis aliquot Epigrammatis ad maximam, post natum Reign. nomen, Reginam veneratus esset: sed offerendi cum non daretur occasio, fecisse satis habebat, gratitudinis suo sibi proprio testimonio contentus, quod cum in alijs rebus nihil agere credatur, apud conscientiam maximas causas decidit, & saepe piae voluntati acceptae solutionis apocham reddit. Postquam deinde sine studiorum Automedonte Leidam pervenit, à diligentia quidem nunquam deflexit, sed à vero fructu tantum, quantum ab auspicijs boni Ducis. Temporis illi ratio constabat, operae pretij ratio non admodum constabat. Usque adeo multum nocet ante sui juris, quam sui judicij fieri. Sicut enim puero si nummos, & potestatem tractandi dones, non has ille quidem suas opes abjiciet, aut objiciet gratis alteri poterit etiam impensas nominibus mercium indicare, sed ut praecipua capta sint, aut dulcicula saccari grando, aut nuces in foro, aut (quae ludentium supellex est) è marmore volubiles, aut è tormento missiles pilae, aut quicquid haec aetas prae magno Graeciae mercatu aestimabit: ita Gruterus postquam tempus in potestatem accepit, de diebus & horis non quidem largitiones populares ocio & ociosis fecit, quod simplicius tempus perdere vocamus, sed illos aliquot annos ita consumsit, ut inter nobilissimi, fugacissimi tamen boni velut aera quaedam numeraret, imprimis quod Poetis, quod Poetarum fabulis, quod fabulosis historiis dedisset. Quicquid hujus aut Gallus Gallica, aut Italus Italica, aut Britannus Britannica lingua meditatus erat, Gruterus ita totum legit, ut nihil in hoc genere esset, quod non legisset, nihil autem legisset, unde non elegisset. Artificiose inventa, prudenter monita, acute dicta, suaviter ornata, statim animo, moribus, stylo impressit, cum & ipse jam tum invenire, monere, dicere, ornare similia similiter didicisset.
In hac officina literarum, inter hos studiorum amantissimos rivales cum Gruterus ita adolevisset, ut jam non annis, quam doctrina major esset, satis sibi visus est vidisse Britanniam, totoque animo, quod Insulam & Germaniam interest, navigabat, ut Lugdunum in Batavis, literarum & armorum celeberrimam palaestram, visendi, discendi, salutandi causa transir•t, fi tamen prius Hospitis majestatem scriptis aliquot Epigrammatis ad maximam, post natum Regin. nomen, Reginam veneratus esset: sed offerendi cum non daretur occasio, fecisse satis habebat, gratitudinis suo sibi proprio testimonio contentus, quod cum in alijs rebus nihil agere credatur, apud conscientiam maximas causas decidit, & saepe piae voluntati acceptae solutionis apocham reddit. Postquam deinde sine studiorum Automedonte Leidam pervenit, à diligentia quidem nunquam deflexit, sed à vero fructu tantum, quantum ab auspicijs boni Ducis. Temporis illi ratio constabat, operae pretij ratio non admodum constabat. Usque adeo multum nocet ante sui juris, quam sui judicij fieri. Sicut enim puero si nummos, & potestatem tractandi dones, non has ille quidem suas opes abjiciet, aut objiciet gratis alteri poterit etiam impensas nominibus mercium indicare, sed ut praecipua capta sint, aut dulcicula saccari grando, aut nuces in foro, aut (quae ludentium supellex est) è marmore volubiles, aut è tormento missiles pilae, aut quicquid haec aetas prae magno Graeciae mercatu aestimabit: ita Gruterus postquam tempus in potestatem accepit, de diebus & horis non quidem largitiones populares ocio & ociosis fecit, quod simplicius tempus perdere vocamus, sed illos aliquot annos ita consumsit, ut inter nobilissimi, fugacissimi tamen boni velut aera quaedam numeraret, imprimis quod Poetis, quod Poetarum fabulis, quod fabulosis historiis dedisset. Quicquid hujus aut Gallus Gallica, aut Italus Italica, aut Britannus Britannica lingua meditatus erat, Gruterus ita totum legit, ut nihil in hoc genere esset, quod non legisset, nihil autem legisset, unde non elegisset. Artificiose inventa, prudenter monita, acute dicta, suaviter ornata, statim animo, moribus, stylo impressit, cum & ipse jam tum invenire, monere, dicere, ornare similia similiter didicisset.