A26815:1252
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
aut quid eam responsuram fuisse credimus, quae domum vocavit, quicquid pro domo coluit, Amphibion animal professa, sive quod idem est, mundanum. Hoc igitur matris exemplo teneras Gruterus aures, patris vero discrimine praeseus spectator oculos etiam erudivit. Cum enim hic sciret, illic nondum exilium esse, quibus partibus exilij regnent authors, & posse pro malis reperire pessima, qui non omnibus modis machinisque copiam sui long portaret, cumque comperta res esset, odium delectum habere praecipui sexus, illumque ceu victimam eximiam, ut veteres loquebantur, deposcere solere, suis quidem dissimilitudine periculi fretis, & navem repetere jussis; operosioris profectionis artem sibi accersendam credebat. Placuit igitur, quod multis saepe cordatis saluti, suspectam locorum fidem frustrare, & mendicitatis habitu notitiam sui excaecare, quibus ornamentis absconditus & humeros Agrestium mercede pactus, paludes, quae sunt inter Caletum & Insulam, transmeavit laetus illo portu quasi tranquillitatis. Sed in ipsa Caleto injecit ei manus alia saevitia nullis vestigijs praescienda. Cum enim apud ⟨p. 532⟩hospitem publicum ventos utiles expectaret, atque interim simul peregrino alio amoenitatis causa muros circumgrederetur, illiciti tam ignarus, quam suus Comes; ilico milites adsuerunt, qui reprehenderent, ducerent, & jam tenebatur uterque certa carceris destination, ac jam conditus erat, nisi captivitati tam repentinae non nemo de Magistratu, qui per eandem civitatis viam occedebat, intervenisset, Gualthero dimitti jusso, quippe sibi (ita ajebat) noto. Quod absque numinis cura singulari factum esse nemo existimabit, si & illud adspexerit hominem illum beneficum Gualthero nunquam vei prius visum, vel in ipso facto agnitum, vel ab ipsius vindicijs ad supremum usque finem alio nomine cognitum, quam ignoti liberatoris. Non didicerat Gualtherus alienae civitatis leges, ignorabat alibi muros hactenus sanctos haberi, ut ambulare juxta nefas esset. Nondum nocens, jam reus erat, nondum delatus, jam absolutus. Nondum judicem, jam è judicibus amicum habebat. Vix distinguere poterat injuriae & beneficij tempus. Cuncta mira, sed hoc magis mirum, quod qui dimitti jussit, nullo pronunciavit argumento nisi quod hunc novisset, eamque causam cum probasset custodiae militum, nondum probaverat ei, cui voluit prodesse, utpote salutaris, quam familiaris magis oculis ejus oblatus:
aut quid eam responsuram fuisse credimus, quae domum vocavit, quicquid pro domo coluit, Amphibion animal professa, sive quod idem est, mundanum. Hoc igitur matris exemplo teneras Gruterus aures, patris vero discrimine praeseus spectator oculos etiam erudivit. Cum enim hic sciret, illic nondum exilium esse, quibus partibus exilij regnent authores, & posse pro malis reperire pessima, qui non omnibus modis machinisque copiam sui longe portaret, cumque comperta res esset, odium delectum habere praecipui sexus, illumque ceu victimam eximiam, ut veteres loquebantur, deposcere solere, suis quidem dissimilitudine periculi fretis, & navem repetere jussis; operosioris profectionis artem sibi accersendam credebat. Placuit igitur, quod multis saepe cordatis saluti, suspectam locorum fidem frustrare, & mendicitatis habitu notitiam sui excaecare, quibus ornamentis absconditus & humeros Agrestium mercede pactus, paludes, quae sunt inter Caletum & Insulam, transmeavit laetus illo portu quasi tranquillitatis. Sed in ipsa Caleto injecit ei manus alia saevitia nullis vestigijs praescienda. Cum enim apud