A26815:1265
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In quo genere quantum istis monumentis amoenitatum debuerit, quantum deinde sibi, testantur carminum felices proventus, quibus nullae omnino venustates desunt, nisi quod nullae desunt, & copia fortassis elegantiarum (si modo aliquod bonum nimium est) laborant. Non ⟨p. 538⟩specto jam illud praecipue, quicquid in Lat•nis poetatus est, nusquam ille quidem se minor; sed speciem quandam Epigrammatum intelligo, quae in versuum certum numerum jurata pl•res non admittunt, & in horum fine quatuor imaginibus respondent, intersonantibus iterum diversis alijs, quae se longius invi••m jubentur exaudire, Gallorum, ut arbitor, inventum, quorum & vox est à Latinorum sono, quia in illis aliquid sonnet sonorum, corrupta, idque factum post•a imitamentum Belgarum, & nuper Germanorum, per Opitium nostrum magnum ill•m talium deliciarum Apitium. Hujusmodi Epigrammata G••terus patrio sermone quingenta amplius sub illud tempus scripsit, & […] Philippo Marnixio, Jano Dousae, Jano Hauteno, qui nasum & aures & dextram dexterrimam in hac arte scribendi tunc habebant, miris modis approbavit, approbabunt etiam nobis hunc genium Gruteri & ingenuitatem suam, qui manuscriptum hoc ejus, quod adhuc superesse debet, in tenebris coercent, si nobis foetum illum sub dium producent, atque refellent eos, qui opinantur nostram linguam Germanicam, & sorores ejus tam esse rudes & crudas intractabiles, […] insubidas, & inficetas, & ruris plenas, ut ex hoc ligno nunquam possit Mercurius dolari, aut sub incudem poeticam mitti ea lingua, quam propter difficultatem ipsi desperant, aut propter imperitiam infamant; cum certo constet nobis neque copiam, neque venustatem, neque suavitatem, neque majestatem deesse, quae si sapere possent, aut vellent, qui vellunt, confitendum haberent, hunc tardipedem, & fuliginosum, & austerum & asperum, & ferricrepum Vulcanum (talem enim ipsi sibi fingunt sermonem nostrum) prae reliquis Dijs cum Gratijs & Venere in matrimonium convenisse. Sicut enim marmor, antequam politum fuerit, nihil nisi marmor est, & tamen marmor splendorem non monstrans, sed habens, ac totum intra ruditatem suam sepultum: postea vero quam artifex asperitati laevorem substituit, tum demum materia suo lumine vestita fit exterior, & patet in admirationem.