A26815:1253
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
maxim vero mirum quod qui praeclari beneficij authorem tota vita memorabat, semper tamen cui gratias ageret, ignorabat. Nihilominus & ille se novisse recte dixit, cum in vultu liberali quasi quandam boni viri inscriptionem praelegisset; & Hic non novisse, cum, quem quis non nisi per beneficium novit, hoc magis ignorare sibi videatur, quo flagrantius nomen ac caetera illius pernovisse desiderat. Hac vicissitudine perfunctus Gualtherus in Britanniam trajecit, seed capta Norwichi, quo in loco comitatem partim ipso civium ingenio natam, partim suo ipsius nutritam tantis sensit argumentis, ut Caleti, quod in uno expertus fuerat, id hic tulerit ab universis, non quidem carceris illic injurijs subductus, sed post capitalem hostium malevolentiam benignissimis horum animis & studijs refectus.
maxime vero mirum quod qui praeclari beneficij authorem tota vita memorabat, semper tamen cui gratias ageret, ignorabat. Nihilominus & ille se novisse recte dixit, cum in vultu liberali quasi quandam boni viri inscriptionem praelegisset; & Hic non novisse, cum, quem quis non nisi per beneficium novit, hoc magis ignorare sibi videatur, quo flagrantius nomen ac caetera illius pernovisse desiderat. Hac vicissitudine perfunctus Gualtherus in Britanniam trajecit, sede capta Norwichi, quo in loco comitatem partim ipso civium ingenio natam, partim suo ipsius nutritam tantis sensit argumentis, ut Caleti, quod in uno expertus fuerat, id hic tulerit ab universis, non quidem carceris illic injurijs subductus, sed post capitalem hostium malevolentiam benignissimis horum animis & studijs refectus.
Non opus fuit dubijs precibus Magistratuum fastidia mollire, vel hospitalitatem expugnare blanditijs, nec audire perfugij causas malefica interpretation corrumpi, & multis repulsis tristiores pati assensus. Receptus est, ut in parentum, fratrum, agnatorum fidem, nulla locationis formula, ut pro communitate coeli vel acris pensionibus responderet, facultates inter amicos & inimicos partiturus, dum quae migrari non possent praedae relinqueret, quaeque migrasset alibi stillicidijs annuis vel trimestribus (scio enim ubi hoc moris sit) ad fiscum transferret. Sed major illis animus, quam ut cauponarias mercedes poscerent hospitem, & mitior, quam ut vectigalem facerent exulem, omnino vero sic affectus, ut hunc per omnia civis loco haberent, nisi quod gratuitus & immunis esset, humanitate illa à populo quoque vehementer approbata, quod nemo per invidiam questus esset, his aliquot capitibus angustias fieri civitati vel annonae, nemo proquiritasset, urbi, propter paucos alienigenas velut mole nimia laboranti sanguinem mittendum videri. Usque adeo nullum fuit peregrinitatis odium, tota detestation conversa in eos, per quos non licuit non peregrinari. Honor autem sic communicatus ut intelligeret universos, ad oblivionem retromalorum ipsi medicinae, quantum fieri posset, efficacissimae veluti symbolas conferre. Non sciremus supra alios dilectum fuisse, nisi, quod caeteris Belgis