A26815:1266
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ita & lingua nostra olim quidem incultu suorum inculta, sed culturae tamen capax, sero, sed aliquando simplicitati suae successit in eam formam, ut quasi Pygmalionis animatum ebur, quod in fabulis celebratur, non solum suo fictori, sed etiam contemptori, qui peritis oculis uteretur, pro sponsa possit placere. Certe etiam antiquissimos Germanos legimus carminibus delectatos, & ipsum Ovidium equitem & Poetam Romanam Geticam sive Gothicam linguam, quae nobis popularis est, adeo non sprevisse, ut alicubi scribebat, see stylum nonnunquam in exilij sui linguam & carmen Geticum misisse peregrinatum, quae si adhuc extarent, haberemus •ur Augusti inhumanitati faveremus. Quid ni vero & de Gruteri nobis gratule• ur damnis, qui Lugdunum, ut Juri maxime attenderet, profectus ipse Custode remoto apud Amadeum; aut alios, qui suis historijs nunquam crediderunt, gaudebat v•lut Centauros in nubibus & mira plurima mirari, quae gesta scilicet fuerunt in illo regno, ex quo pater Anchises curiosum filium per portam eburnam ad superos remisit. Verum noster tamen in illo amcenitatis secessu non tantum hoc egit ut illo dulci suo ipse abundaret, sed etiam ut Apis instar dulce daret & d•lce quidem cum aculeo, quae boni Epig•a••matis lux est, & in his Gruteria • s ⟨p. 539⟩quaedam peculiaris virtus. Vixit autem, dum Lugduni vixit, cum bonis bene, utpote bonus. Venerat enim in urbem illa•, cum P • s Tiara ibi rectorem & in illius anno Jacobus Arminius, Joh. Es • us, Ber•i•s item & Hogerbetius cum nonnullis alijs ibidem & in Gruteri animo ac cont•bernio agerent, amity germanitus, germanissime vero Arminius & Hogerbe • facientes cum Grutero trium pectorum viridissimum trifolium. Lt quia •on modo numerum ac nexum, sed & gratiarum gratiam, sed & Charitum charitatem repraesentabant, Charitaeorum vocabulo mutuo fuerunt cognom ti, mutuo salutati, mutuo literis praescripti. Cum his noster vivere, his se communem facre, cum his joca, cum his seria fabuari, pulcherrimam factionm arbitratus, cum bois in amorem, contra nullum in odium conjurare. Minime vro justum censebat aut pium superioribus recalcitrare, & quorum nos imperio submisimus ab illis exigere imperij rationem.