A26815:1255
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
nunquam per hanc odij nuncius expeditur, aut damni aut injuriae, sed amor hanc invenit, amor hanc celebravit, amor absolvit, nisi quod honor quoque dignis reddendus, qui tamen ab isto fonte manat, humanam vocem sollicitavit. Quorum & hoc illud Gualtherus tam bona fide, tam bona copia inter Norwichios accepit, ut dignum putaverit, quod repetitis narrationibus memoriae suorum penitus imprimeret, quod filius praecipue edisceret, quod ille nobis dictaret, nos auribus vestris & posteritati traderemus. Et fortasse alijs nimis multa videor dixisse de Norwichiorum comitate, mihi vero nondum satis, quippe summas delicias in facti tam benigni reputatione invenio, neque invenirem tantas, nisi comparata quorundam in exules crudelitas, inaestimabilem redderet hanc, de qua loquor, virtutem. Fit enim ingens ingentius bonum, si discas à contrario ingente malo. Et profecto paucissimis in locis tam fausta cantilena, qualis haec apud Norwichios fuit, exulibus & peregrinis indulgetur. Multas inauspicatas, inimicas & arcentes aves mortales illi ubique fere nanciscuntur, nullas tamen infestiores hodie, quam quae de suggestu diris omnibus regnant, & populares animos odijs asperant, quos vetus Augurum disciplina ignoravit, nisi, quia de summo vocem mittunt, Supervaganeas cum antiquis appelles, aut picarum generi adscribas quodam collegio naturae, quoniam utrisque par insolentia, quam illis fabulae tribuunt, par conviciandi & obtrectandi libido, Ra•caque garrulitas, studiumque immane loquendi•
Dicam clarius. Sunt nonnulli (absit enim ut omnes eadem censura vexem) & in ipsa matre nostra Germania de sacro ordine homines sacerrimi, qui velut divinarum & humanarum rerum judices atque arbitri, tanta confidentia partem illam, quam nescio quis optimam & pessimam dixit, exercent, ut quidvis in quosvis nulla cura, verum an falsum intemperanter effundant, auresque & fidem Vulgi ignobilissima captivitate damnent & servitute. Aliquis ipsis non dedit? Avaritia; non scrupulose satis honoravit? arrogantia: non laudavit? ambitio: non rudis est? invidia: non assentitur? Inimicitia: malum morem tangit, tum vero capitale odium eos facit disertos. Omnes virtutes unius virtutis compendio possidebit, quisquis illos omni ratione placare studuerit, turpissimus etiam pretium merebitur, si noverit modos gratiae apud ipsos quaerendae tuendae. Bonis quorum nec mens, nec lingua, nec vita servit ostentationi, sed veritati, qui non Plausum pietatis, sed pietatem sectantur, nulla