A26815:1268
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At noster ita credebat, non debere Principum amicos semper, quod idem Pocta ait⟨p. 540⟩ Servire Palato, Sed imprimis id operam dare, ut salutaria ministrent, audia ntque potius aliquem ex Veteribus monentem, Bellaria ea esse maxime mellita, quae mellita non sint. Quicquid autem per indulgentiam stomacho publico immittitur, id ipsum haud multo post per omnia membra membratim supplicijs incedit. Et erat omnino Gruterus long alius disciplinae civilis arbiter, quam ut putaret in Republica vel gerenda vel tractanda magis requiri versutos, quam cordatos, perplexos, quam simplices; tenebricosos, quam apertos. Quid enim sani sperandum est ab illis anxijs, qui nihil candide agunt, loquuntur, intelligunt, alienam mentem semper scrutantes, semper occultantes suam, suspicaces & profecto suspecti, non fidentes, & profecto non fidi, cauti & profecto cavendi, humani denique & officiosi & amici, cumque res exigit rem, totam pigmentorum & figmentorum suorum pergulam prodituri. Multo enim facilius seculum hoc vulpes gignit, quam leones. Nam lepores dicere nihil attinet, ubi calliditas major & par fugacitas in compendium coierunt. Gruterus liber erat, ingenuus erat, detectus erat, eamque libertatem in animo, in vita, in ore, in oculis, in stylo jam tum ferebat, sed omnino modestia ac reverentia quadam dilutam. Superiors nemo magis observabat, nemo magis parentes; atque hos quidem an unquam offendisset, negabat see recordari, negabat praeceptis corum quicquam apud se sanctius fuisse, hac una sibi contumacia concessa, ut virtutem ad parendum enixissime obstinaret. Tantum aberat, ut ipsos more seculi falleret, aut absentiam illorum in occasionem profundendi verteret, aut in rationibus, quod aliquibus non rarum est, pro luxuria necessitates quasi cervam pro virgin supponeres, & Aleonem in Librarium, aut cauponem in Medicum, aut alios impensarum rubores in candida nomina mutaret. Artes enim tales & tabernam vinariam & hujusmodi officinas corruptionum nomine tantum noverat, non usu, crebro confessus postea, see vitam suam satis tranquillam & longaevam quam vixisset ad pietatem suam erga parents, & hanc fiduciam ad promissiones divinas, quemadmodum promissiones ipsas ad bonitatem Dei liberam referre.
At noster ita credebat, non debere Principum amicos semper, quod idem Pocta ait⟨p. 540⟩ Servire Palato, Sed imprimis id operam dare, ut salutaria ministrent, audia ntque potius aliquem ex Veteribus monentem, Bellaria ea esse maxime mellita, quae mellita non sint. Quicquid autem per indulgentiam stomacho publico immittitur, id ipsum haud multo post per omnia membra membratim supplicijs incedit. Et erat omnino Gruterus longe alius disciplinae civilis arbiter, quam ut putaret in Republica vel gerenda vel tractanda magis requiri versutos, quam cordatos, perplexos, quam simplices; tenebricosos, quam apertos. Quid enim sani sperandum est ab illis anxijs, qui nihil candide agunt, loquuntur, intelligunt, alienam mentem semper scrutantes, semper occultantes suam, suspicaces & profecto suspecti, non fidentes, & profecto non fidi, cauti & profecto cavendi, humani denique & officiosi & amici, cumque res exigit rem, totam pigmentorum & figmentorum suorum pergulam prodituri. Multo enim facilius seculum hoc vulpes gignit, quam leones. Nam lepores dicere nihil attinet, ubi calliditas major & par fugacitas in compendium coierunt. Gruterus liber erat, ingenuus erat, detectus erat, eamque libertatem in animo, in vita, in ore, in oculis, in stylo jam tum ferebat, sed omnino modestia ac reverentia quadam dilutam. Superiores nemo magis observabat, nemo magis parentes; atque hos quidem an unquam offendisset, negabat se recordari, negabat praeceptis corum quicquam apud se sanctius fuisse, hac una sibi contumacia concessa, ut virtutem ad parendum enixissime obstinaret. Tantum aberat, ut ipsos more seculi falleret, aut absentiam illorum in occasionem profundendi verteret, aut in rationibus, quod aliquibus non rarum est, pro luxuria necessitates quasi cervam pro virgine supponeres, & Aleonem in Librarium, aut cauponem in Medicum, aut alios impensarum rubores in candida nomina mutaret. Artes enim tales & tabernam vinariam & hujusmodi officinas corruptionum nomine tantum noverat, non usu, crebro confessus postea, se vitam suam satis tranquillam & longaevam quam vixisset ad pietatem suam erga parentes, & hanc fiduciam ad promissiones divinas, quemadmodum promissiones ipsas ad bonitatem Dei liberam referre.