A26815:1256
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dicam clarius. Sunt nonnulli (absit enim ut omnes eadem censura vexem) & in ipsa matre nostra Germania de sacro ordine homines sacerrimi, qui velut divinarum & humanarum rerum judices atque arbitri, tanta confidentia partem illam, quam nescio quis optimam & pessimam dixit, exercent, ut quidvis in quosvis nulla cura, verum an falsum intemperanter effundant, auresque & fidem Vulgi ignobilissima captivitate damnent & servitute. Aliquis ipsis non dedit? Avaritia; non scrupulose satis honoravit? arrogantia: non laudavit? ambitio: non rudis est? invidia: non assentitur? Inimicitia: malum morem tangit, tum vero capitale odium eos facit disertos. Omnes virtutes unius virtutis compendio possidebit, quisquis illos omni ratione placare studuerit, turpissimus etiam pretium merebitur, si noverit modos gratiae apud ipsos quaerendae tuendae. Bonis quorum nec mens, nec lingua, nec vita servit ostentationi, sed veritati, qui non Plausum pietatis, sed pietatem sectantur, nulla ⟨p. 534⟩difficilior res est, quam se talibus probare. Hi contra bonos omni telorum commento pugnant, maxime tamen illo, cujus aciem Thearidas in suo gladio laudavit. Caritatem mutuam commendant, & nihil carius habent odio, odium damnant, & nihil exosius habent caritate, quippe qui sibi non constant, & quod recte praecipiunt, male ipsi temerant, tantoque pejus, quod hic quoque saepe principatum petunt, ut quibus solis licet publicare officia vitae, solis etiam liceat vivere praeter officia vitae. Dei praeceptum est, & praeceptum saepius, Peregrinum ne quis male tractet, ne quis affligat: In coelum enim meare gemitus eorum, & à Domino demeare vindictam. Scio tamen, ubi peregrinos nemo magis infestet, nemo magis furca expellendos clamitet, quam quidam de coelestium illis consultis, de sanctitatis illis Satoribus & statoribus, qui cum jussiones divinas non ignorent (etsi multi ne hactenus quidem profecerunt) nihilominus sic efferantur contra hospites inculpatos & praeterpropter speciem pios, ut si per illos staret, haud scio an Taurica sacra facturi sint, & qui hoc una cum ipsis quam vehementissime voluerit, ille demum divinus habetur, & sua dignitate dignus.
Prob superi! quantum mortalia pectora caecae Noctis habent! Ipso sceleris molimine Tereus Creditur esse pius, laudemque à crimine sumit.