A26815:1259
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quanquam me non piget Filio, cujus causa totum hoc agitur, praetexuisse patrem, quandoquidem hoc etiam Grutero gloriae ducetur, quod patris virtutes primo secutus, deinde additis varijs ornamentis easdem fuerit supergressus: tamen unicum tantum, quod animo nunc suggeritur, ut agmen claudat, subjiciam.
Pater cum post pacificationem Gandavensem Middelbergam concessisset, Valono milite Flandriam depopulante, dum annus ille cuncta sursum versat ac deorsum, civis quidam lautus, fortunis in compendium auri contractis, eodem profugit, & Gualtheri domo, quae tunc contra Civicam erat, perrogando reperta, protinus ad eum ingressus, salver te jubeo, inquit, Patron, & nunquid Gualtherum Gruterum, qui nuper in Anglia? Ajente nostro; licet, inquit ille, hoc quicquid est Hippoperae custodiae tuae mandare, annuente nostro iterum, dat, abit, nullo teste proviso, nullo syngrapho. Gualtherus, qui hominem rediturum putabat, si vespera mercatui supervenisset, depositum in prior part aedium proximo paxillo suspendit: sed cum hospes nec illo die, nec postero, nec posterum sequente reviseret, & pondus depositi interim animadversum alium locum suaderet, transtulit illud Gualtherus in arcanum studiorum. Alter post anni quasi sextantem demum ad conveniendam peram suam reversus, cum alveum illum aperiret, viginti quatuor dupliones, ut vocant, Isabella-Ferdinandicos Gualthero praemij vicem offert, quod, dum ipse per Brabantiam Artesiamque nominibus fuis appellandis abfuisset, non molestum habuerit peculium relictum custodire. Sed mercedem Gualtherus recusavit, satis sua sibi conscientia muneratus. Utramcunque partem aspicio, virum bonum adspicio; Dant reddunt invicem; nec ille fidem hujus scripto vel teste munit, nec obsequio hic mercedem captat. Alter credit simpliciter famae, alter praestat simpliciter virtuti. Non tanti fuisset fortassis hanc quoque rem per se non nimis magnam referre, nisi bonus mos semper produceret infamiam mali. Audivi saepius è grandaevioribus, olim qui pecunias invicem & contractus exercebant, nuda verborum sanctitate convenisse, nec minus ideo securos fuisse, aut magi fefellisse: sin etiam voluntates aliquando mutuas stylo conderent, factum id non tam ut necessitatem servandi sibi, quam posteris memoriae diuturnitatem stabilirent. At praesens aetas quantum in pactionibus sudat? quantis anxietatibus non credit, cui credit? quanto molimine syngraphas struit & obligations? quoties interpolantur verba, refinguntur, limantur & limitantur? Hoc addendum, illud detrahendum, hoc captiosum, hoc obscurum est, hoc nimis laxum, nimis angustum est.