A26815:1272
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Haec habemus de adolescentia Gruteri, quam Lugdunum usque proveximus. Post curriculum Lugdunense medium tempus nobis effugit, quia memoria nobis hic deficit, & familiares longe sunt, & à conscijs repetere serum est, & in adversarijs nihil reperitur. Quemadmodum igitur nubecula interdum non tam ⟨p. 542⟩solem, quam oculos nostros tegit, quo minus fontem illum luminis adspiciamus, lumine ipso quasi cominus illustrati: Ita nobis Gruterus aliquantillum spatij transcurret in obscuro, non ipse tamen obscurus. Aliquamdiu nusquam est, & tamen ubique, aliquando nullis in locis, idem tamen eodem tempore in omnibus. Dubitatis ubi fuerit? in antiqua Graecia fuit, in antiqua Persia, in antiqua Palaestina, vel ut brevius dicam in antiquo universo fuit, & adhuc brevius iterum, ubique. Qu•modo enim ubique non sit, qui quicquid gestum est ubique non ignoravit. Non bellum decretum fuit, quin ille quasi posthumus consiliarius consultaverit, non gestum, quin ille fortiter, vel ignaviter patrata animadverterit non urbs obsessa, non oppugnata, non capta, quin ille copias numeraverit, machinas intellexerit, tormenta tractarit, non triumphus actus, quin ille ritus & solennitates omnes perdidicerit.
Quicquid in aulis ex humili altum, ex alto humile factum, quicquid ibidem simulatum, aut dissimulatum, quicquid luxuriae, ambitioni, invidiae, adulationi datum, quicquid in foro disceptatum, in judicijs judicatum, in templis adoratum, in arena pugnatum, in theatris spectatum, in circo certatum, quicquid denique uspiam fuit, id omne Gruterus quasi retro saeculorum coaetaneus vidit & audivit. Sed & versabatur frequenter inter eos, qui sapientiam non tantum animo, sed auribus etiam commendabant, & aut affectus ludendi, aut arts docendi causa modulabantur: cum Atridis ad Trojam profectus est, cum Ulysse in Ithacam redijt, cum Aenea in Italiam venit, cum Ascraeo ruri, cum Siculo inter oves, cum alijs in cothurno fuit aut in socco. Praecipue virtutis Magistros in Academiam ad Porticum sequebatur, & quicquid apud illos reperiebat rectum & pium vitae dabat, ut errores sectae: nec ullus ei satis magnus author habebatur cui sacramentum diceret ad falsam opinionem. Cynicos minime probabat, quia ipse verecundus erat, & placidus & comis & mundus, alloquentibus nec Melitaeus, nec Molossus, vestitu non incomptus, sed compositus, non sumtuosus, sed frugalis, non splendidus, sed nec contemptus, non nimis antiqui, non nimis novi morris, neutiquam certe affectatus. Pudor illi in sumendis, pudor in ponendis indumentis. Ipse vestiebat se, ipse devestiebat, nullius sexus ministerio juvandus, forte Laconica virgine exaudita, quae cum videret hospitem quendam à servo calceari, num hospes hic, dicebat, non habet manus? aut Palamedem intuitus, qui miranti Achilli, cur sine servo, sine ancilla proficisceretur ad bellum Trojanum, respondit; quid ergo haec dextra? quid haec ejus sorr? quasi diceret, neminem sine servo esse, nisi qui mutilus esset; neminem sine satellitio, nisi cui manus, & pedes causarij essent, & inutiles morbo. Arbitrabatur noster tempestivum fore famuli pedes aut manus advocare, quoties sui suaeve non sufficerent, aut multiplex opus multiplicem operam posiularet, ne pallio quidem gerulum in ambulatione, nec gladio bajulum, si accinctus esset, daturus, potius abjecturus, si quod onus suum alios oneraret. Vultis exmplum, & promittitis operam memoranti? Proficiscebatur aliquando noster, um Heidelbergae degeret, ad Mercatum Francofurtensm, & proficiscebatur curru meritorio, qui differtus erat & vectoribus alijs eodem portandis negotiorum aut negotiationum causa;