A26815:126
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quae post victoriam insolentia, vel ex eo intelligi potest, quod summo (proh dedecus) Angliae Quaestori Johanni Sayo cervicem amputarunt, locupletissimum quemque maxim proscripserunt, optimos ut sors obtulerat, foede trucidarunt, nihilque ad extremam crudelitatem reliqui fecerunt. Quocirca cives non tàm ex fiduci i, sed quià oppressi erant, ut audere aliquid viderentur, improbum perduellem intempestâ nocte adoriuntur, pari fortunae aleâ utrinque ad summum mane decertantes; documenta cladis mutuae, cruenta aliquandiu Thamesis, plenae caedibus viae, pons •adaveribus interclusus, flammamque alii fugientes in subjectum flumen praecipites dati. Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lachrymis aequare dolorem?1
Quae post victoriam insolentia, vel ex eo intelligi potest, quod summo (proh dedecus) Angliae Quaestori Johanni Sayo cervicem amputarunt, locupletissimum quemque maxime proscripserunt, optimos ut sors obtulerat, foede trucidarunt, nihilque ad extremam crudelitatem reliqui fecerunt. Quocirca cives non tàm ex fiduci i, sed quià oppressi erant, ut audere aliquid viderentur, improbum perduellem intempestâ nocte adoriuntur, pari fortunae aleâ utrinque ad summum mane decertantes; documenta cladis mutuae, cruenta aliquandiu Thamesis, plenae caedibus viae, pons •adaveribus interclusus, flammamque alii fugientes in subjectum flumen praecipites dati. Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lachrymis aequare dolorem?1
- 1[…] […].〈…〉 〈…〉.
Adeò est illud verum Cornelii Taciti in turbis & discordiis pessimo cuique plurimam inesse vim, pacem & quietem non nisi consilio & bonis artibus comparari. Prima redeuntis, atque ut sic dixerim, repubescentis imperii spes, Cantuariensis & Wintoniensis fuere, qui novam de perfido latrone victoriam commenti sunt, non pugnare: novum sane illud sed salutare Reipub: consilium. Accersitus quippe à Cancellaria Wintoniensis ab aedibus Halywellensibus