A26815:1261
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Tum vero, cum in clausulam desinendum est, basilicas edictiones adscribunt, ipsi juri, quasi illud quoque fraudibus advocet, contra seen jus sit volunt, jubent. Quod profecto non aliter fit, quam si virum bonum negent, cujus fidem tot indaginibus & laqueis & nodis includendam putant. Nunc ad Janum ipsum Gruterum paulo propius gradum tollamus. Is sicut rebus duris Constantiae doctores utrumque parentem, ita ⟨p. 536⟩Matrem praecipue studiorum magistram, votum simul Agasiclis consecutus est, ut eorum discipulus diceretur, quorum & filius esset. Mater enim praeter Gallicam, Italicam, Britannicam linguam, Latinas literas optime, Graecas ita •allebat, ut & Galenum, quod millesimus Medicorum vix solet, lingua Galeni legerit. Usitatum nempe fuit illo tempore, generosiores ut familiae literas eum quoque sexum docerent, quem disciplinis antiquissimi mortalium vel praecipue videntur consecrasse, cum uni duntaxat juveni laureato, nempe Apollini, novies vero totidem puellis Eruditionis numen & majestatem detulissent, Nec, opinor, sapientiae parts antiquitas mulieri in tanta Deorum abundantia tradidisset, si quemadmodum viris olim Bonae Deae, sic mulieribus studiorum sacra adiri nefas haberetur. Adierunt olim & obierunt haec sacra Cornelia Gracchorum Matter, Hortensia Quinti, Laelia Caii filiae, sed & aliae complures, quae literas olim exact calluerunt, quaeque nunc à literis coluntur & aeternantur, nullo magis immortalitatis collegio dignae, quam hujus nostrae Catharinae Tishemiae (Matrem Gruteri dicimus) quae licet ingenij partum nullum, nec eruditionis pignus reliquerit, ut memoriam sparsiorem nunc haberet, sicut veteri aevo nonnullae inclaruerunt, nihilo tamen minus famam sibi doctamque posteritatem meritis tantis obligavit, quanti ipsam Gruteri gloriam taxamus. Non enim tantum, quod caeteris matribus commune est, summis naturae dotibus filium genuit; sed ipsa quoque, postquam puer capacitatem promisit, suae materiae adfuit, & indolem blanditijs salutaribus adulata, Discere, rem pulcherrimam, Scire, jucundissimam vocavit; ex literis sapientiam, ex sapientia virtutes, ex virtute vitam beatam & vitam quandam post vitam comparari crebro illi dictitavit:
Tum vero, cum in clausulam desinendum est, basilicas edictiones adscribunt, ipsi juri, quasi illud quoque fraudibus advocet, contra se ne jus sit volunt, jubent. Quod profecto non aliter fit, quam si virum bonum negent, cujus fidem tot indaginibus & laqueis & nodis includendam putant. Nunc ad Janum ipsum Gruterum paulo propius gradum tollamus. Is sicut rebus duris Constantiae doctores utrumque parentem, ita