A26815:1274
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
noster ut libros coemeret aut sibi aut Bibliothecae Palatinae. Sedes ipsi contigerat, ut ensem oporteret demere cingulo, & •uxta collocare. Succussabat autem currus, ut fieri solet, cum tubera habet via, ⟨p. 543⟩aut scrobes, aut saxa, & ensis faciebat artem ludicram, lasciviebat, subsultabat, tandemque ex saltatore desultor factus ad terram ibat. Sustulit auriga & relocavit, nulla poenitentia primi laboris, post aliquantum itineris rursus ensis ad terram: sustulit auriga rursum, & relocavit rursum, sed vultuosior & morosior. Tertium facinus ausus est ensis; vidit Gruterus, Auriga non vidit, & ille hunc non vidisse plane laetus dissimulavit exoptatissimam jacturam, tantum apud se graculans, Vale ensis, Vale molestia. Cum enim ferrum non nisi contra hostem sibi vellet adesse, permoleste ferebat, si dumb neminem habebat ferrum, cui irasceretur, putaret se nactum esse cui illuderet, neque dignum censebat, cum properarent omnes, ut gladius unus tergiversator tot comitum & amicorum votis obstaret.
noster ut libros coemeret aut sibi aut Bibliothecae Palatinae. Sedes ipsi contigerat, ut ensem oporteret demere cingulo, & •uxta collocare. Succussabat autem currus, ut fieri solet, cum tubera habet via, ⟨p. 543⟩aut scrobes, aut saxa, & ensis faciebat artem ludicram, lasciviebat, subsultabat, tandemque ex saltatore desultor factus ad terram ibat. Sustulit auriga & relocavit, nulla poenitentia primi laboris, post aliquantum itineris rursus ensis ad terram: sustulit auriga rursum, & relocavit rursum, sed vultuosior & morosior. Tertium facinus ausus est ensis; vidit Gruterus, Auriga non vidit, & ille hunc non vidisse plane laetus dissimulavit exoptatissimam jacturam, tantum apud se graculans, Vale ensis, Vale molestia. Cum enim ferrum non nisi contra hostem sibi vellet adesse, permoleste ferebat, si dum neminem habebat ferrum, cui irasceretur, putaret se nactum esse cui illuderet, neque dignum censebat, cum properarent omnes, ut gladius unus tergiversator tot comitum & amicorum votis obstaret.