A26815:1270
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Festinare vero, currere, incurrere, quod ante pedes est non videre, lapides obvios nunc hunc nunc alium labefactare, nunc tignum postemve capite oppugnare, talum torquere, & subinde aliquid vulnere prius quam oculis videre, hominis est qui vel reliquit animum in negotijs, vel inter libros oblitus est, vel pignoris loco deposuit in disputatione de Modalibus, aut de numero remigum Ulyssis, aut omnino nunciatum praemisit amicis, qui se conventuri erant, se hodie non esse apud se. Procul ab hoc vitio Gruterus à communi opprobrio Philosophiae, quam in caeteris omnibus inconsiderantiam plusquam Claudianam suis convictoribus putant afferre. Ostendit ille, vere sapientem esse, qui non solum domi meditetur Reipublicae optimam gubernationem? sed & foris & ubique corporis sui optimus sit Dux & Imperator; imo fieri posse, ut non nimis sit Poeta, qui esset optimus, & pedes non minus in versu quam inter ambulandum solicit ponat, ne forte Jambicus incessus desinat in Scazontem.
Festinare vero, currere, incurrere, quod ante pedes est non videre, lapides obvios nunc hunc nunc alium labefactare, nunc tignum postemve capite oppugnare, talum torquere, & subinde aliquid vulnere prius quam oculis videre, hominis est qui vel reliquit animum in negotijs, vel inter libros oblitus est, vel pignoris loco deposuit in disputatione de Modalibus, aut de numero remigum Ulyssis, aut omnino nunciatum praemisit amicis, qui se conventuri erant, se hodie non esse apud se. Procul ab hoc vitio Gruterus à communi opprobrio Philosophiae, quam in caeteris omnibus inconsiderantiam plusquam Claudianam suis convictoribus putant afferre. Ostendit ille, vere sapientem esse, qui non solum domi meditetur Reipublicae optimam gubernationem? sed & foris & ubique corporis sui optimus sit Dux & Imperator; imo fieri posse, ut non nimis sit Poeta, qui esset optimus, & pedes non minus in versu quam inter ambulandum solicite ponat, ne forte Jambicus incessus desinat in Scazontem.
Parem rationem habuit Gruterus linguae. E•si enim servitutem in ore minime gestavit, tamen linguam nunquam manumisit ad impietatem. Verbis utebatur, quae nec severam Catonis, nec teneram Hippolyti frontem offenderent, nec matronam averterent. Non ad fidem per juramenta loquebatur, sed ajebat simpliciter, quod esset, negabat simpliciter, quod non esset. Nunquam Joves nostros, qui per Inferos, & Inferorum Patrem; nunquam Plutons nostros, quiper Superos, & Superorum Regem in omni sermone jurant, imitaturus; neque sane eos qui per execrationes, si falsum dixerint, see coelo exhaeredant, orco mancipant, & maximo animarum plagiario suam resignant. Noster primum sibi credebat, quia nunquam ipsi verba dederat sua consuetudo, deinde aliorum de se opinioni credebat, quia non nisi bonam opinionem sibi secerat bene vivendo. Denique ita vivebat, ut juramento nunquam egeret, vel ut simplicissimum juramentum ipse esset injuratus Gruterus. Veritatem enim primis ab annis religiose coluit, & ad extremam aetatem à see serupulose exegit, ut si comparatio fuisset, sacile Aemilium Scaurum agere potuisset contra Verium Sucronensem, ac dicere, Utri creditis?