A26815:1283
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
abire quo vellent jussis quibus aliter videretur Gruterus cum Librum Concordiae nec vidisset nec legisset unquam abstinuit à subscriptione, quod temerarium esset & ⟨p. 548⟩fatuum judicare de re, quam non videris, approbare librum, quem non legeris, firmare sententiam quam non consideraveris, subscribere divinis quae cum divinis nondum contuleris. Missionem igitur praetulit, & praetulerunt hanc alij duo Viri Clarissimi, sed majori suo commodo quam Gruterus. Illis enim semestre stipendium, quod honestae Missionis illic commeatus est, subvenit; Grutero nec hoc evenit, nec quod in itinere Borussico expenderat revenit, causa superius indicata, quod purpuras Aulicas adorare nescierat, Principi vero tormentum, aut supplicationis continuae fidiculas adhibere sibi interdixerat. Minus enim molestiae inesse videbatur dispendio expedito, quam stipendio aut praemio intricato. Sic boni viri plerumque long absunt à gloria divitiarum, quia tantumdem absunt ab ingenio divitum, dum nec alienis inhiant, nec sua clamose reposcunt, nec praemia cum meruerunt, persequuntur, & cum nemo dat, à se petunt, & cum parum habent, satis putant, quodque valde magnificum est, etiam divitibus donant, quoties illi vel morose fatentur, vel invite reddunt, vel libenter obliviscuntur. Semper enim facillime ignoscunt, & raro see debere putant, quorum creditores sunt viri boni. Quia bonitatem patientia, patientiam onus comitatur. Gruterus noster plane admirabilis erat, qui cum sine beneficio missionem acciperet, beneficijs missionem dedit.
abire quo vellent jussis quibus aliter videretur Gruterus cum Librum Concordiae nec vidisset nec legisset unquam abstinuit à subscriptione, quod temerarium esset & ⟨p. 548⟩fatuum judicare de re, quam non videris, approbare librum, quem non legeris, firmare sententiam quam non consideraveris, subscribere divinis quae cum divinis nondum contuleris. Missionem igitur praetulit, & praetulerunt hanc alij duo Viri Clarissimi, sed majori suo commodo quam Gruterus. Illis enim semestre stipendium, quod honestae Missionis illic commeatus est, subvenit; Grutero nec hoc evenit, nec quod in itinere Borussico expenderat revenit, causa superius indicata, quod purpuras Aulicas adorare nescierat, Principi vero tormentum, aut supplicationis continuae fidiculas adhibere sibi interdixerat. Minus enim molestiae inesse videbatur dispendio expedito, quam stipendio aut praemio intricato. Sic boni viri plerumque longe absunt à gloria divitiarum, quia tantumdem absunt ab ingenio divitum, dum nec alienis inhiant, nec sua clamose reposcunt, nec praemia cum meruerunt, persequuntur, & cum nemo dat, à se petunt, & cum parum habent, satis putant, quodque valde magnificum est, etiam divitibus donant, quoties illi vel morose fatentur, vel invite reddunt, vel libenter obliviscuntur. Semper enim facillime ignoscunt, & raro se debere putant, quorum creditores sunt viri boni. Quia bonitatem patientia, patientiam onus comitatur. Gruterus noster plane admirabilis erat, qui cum sine beneficio missionem acciperet, beneficijs missionem dedit.