A26815:1276
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gualtherus non tam iratus erat suo genio, ut apud superos inferorum poenas amaret. Hinc cum it••um magni Principis Consiliarius eum interr• garret, cur literas tam adverso Mercurio natas tanto sludio prae caeteris coleret, quin operam potius daret illis artibus, quibus •iliabus dotem pararet & generos? Cur auriferis istis artibus, inquit, abstineam, meae mihi causae, filiabus vero maternae ⟨p. 544⟩sunt dotes, nec viri illis deerunt, si non deerunt virtutes: quippe ijsdem ornamentis matres earum nuptum iverunt. Bonis satis opum erit, quia bonae sponsos facile merebuntur bonos; malis iterum satis, quia plus opum non merentur, & siplus ipsis contigisset, frustra malae sperarent bonos, utpote qui dotes prius spectare solent, quam dotem. Certa igitur stabat sententia, nunquam arts quaestuosas moliri, multo minus preces pretio mutare apud Potentes. Etsi enim stipendium tale habuerat, ut facile invidiam non haberet, ipsa vero exiguitas suo augmento faveret, nunquam aliorum consuetudini assuevit, ut tenuitatem stipendij precarijs adminiculis corrigeret, tesseras frumentarias, vinarias, sportulas aut donativa peteret, & adorandas quercus excuteret, sed Consiliarijs ipsis morientibus verecundi hominis crumenam semper inanem esse, respondit, ob drachmas pauculas ego mendicus non fiam, nec munus id est regium; mille vero aureos Princeps non dabit, quia munus id negabit esse Philosophicum: ita illi Fortuna obstat, mihi professio, & alioquin officium qui facit, beneficij admonet, qui petit, non datum exprobrat & de dando gloriatur, pene addidisset, quod mihi datis, ô amici, Principi potius dandum fuit consilium, siqua re me putatis dignum. Nam frustra merita nostra scimus, nisi ad conscientiam quoque ejus referantur, ad quem & devotiones studiorum, & spes praemiorum, & gratia beneficiorum, & interdum minimarum rerum notitia solet referri. At tanto magis laudanda Constantia ejus, quod nec oblatis quidem vinci potuit, ut mediocritati suae speciosa praeferret, ut contemtum divitiarum verteret in amorem, & amorem temperantiae in ejus contemtum. Nam illud quidem non vehementer cupere, quod non vehementer speres, aut quod tibi labor, mora, difficultas reddat aspernabile & invisum, aut quod ita parum sit, ut cum habeas, haud multo plus habeas, quam si non habeas, facilis continentia potest videri.
Gualtherus non tam iratus erat suo genio, ut apud superos inferorum poenas amaret. Hinc cum itum magni Principis Consiliarius eum interr garet, cur literas tam adverso Mercurio natas tanto sludio prae caeteris coleret, quin operam potius daret illis artibus, quibus iliabus dotem pararet & generos? Cur auriferis istis artibus, inquit, abstineam, meae mihi causae, filiabus vero maternae