A26815:1289
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hinc libri ejus nullo prope ocio fruebantur, quasi castrensi disciplinae assuefacti, ut perpetuo labore exercitati nunquam haberentur inutiles. Aut enim dominus illos terebat domi, aut aliquis occupabat foris. Et ut boni militis signa non sunt, nitor in cultu, aut in vultu, sed potius squalor, callus, cicatrix, & totae frigorum aestus, pluviarum, vigiliarum, itinerum, pugnarum, ac reliquae patientiae militaris Ephemerides in ore, in manibus, in veste: Ita Gruteri libros magis honestos vidisses naevis & attritu, quam novitate ventusta, aut integritate ignava, aut in gloria decore. Quia tot illis utebantur pro suis, quot Gruterus habebat pro amicis. Saepe libros aliquis ab ipso & veniam petiit, quot tam saepe peteret: libros ille dedit, veniam non dedit, quia, inquiebat, nihil peccas, dum libros petis; sed incipis opus habere venia, dumb veniam petis, Nam hoc adversus Gruterum peccatum est, non habere Gruteri audacter fiduciam. Salutantium praeterea desiderijs quam facillime occurrebat, nec majestatis nimius, nec familiaritatis parcus. Potuisses statim vereri, statim amare, statim fidere, statim audire aliquid ex antiquitate, ex bonis literis, ex historia, ex legibus. Inprimis autem hoc agebat, ut apud minorem aetatem oracula sapientiae misceret, ut sermones suos condiret salibus, & per eosdem sales infunderet valetudinem morum. Disserebat de ratione vivendi, quid in hoc aevo optimum, quid pessimum, quid pulchrum, quid turpe, quid solidum, quid vanum esset. Conciliabat virtuti studium, vitijs odium, literis amorem. Veteres Cupidinem aliquem commenti sunt alatum, caecum, pharetratum, incendiarium, sagittarium; & his instrumentis omnibus nihil faciebat, quam amare. Quam ego vim in Grutero potius fuisse nimis certo scio. Nam quod illic fictum, hic factum fuit. Vidimus, accepit fabula prisca fidem.
Hinc libri ejus nullo prope ocio fruebantur, quasi castrensi disciplinae assuefacti, ut perpetuo labore exercitati nunquam haberentur inutiles. Aut enim dominus illos terebat domi, aut aliquis occupabat foris. Et ut boni militis signa non sunt, nitor in cultu, aut in vultu, sed potius squalor, callus, cicatrix, & totae frigorum aestus, pluviarum, vigiliarum, itinerum, pugnarum, ac reliquae patientiae militaris Ephemerides in ore, in manibus, in veste: Ita Gruteri libros magis honestos vidisses naevis & attritu, quam novitate ventusta, aut integritate ignava, aut in gloria decore. Quia tot illis utebantur pro suis, quot Gruterus habebat pro amicis. Saepe libros aliquis ab ipso & veniam petiit, quot tam saepe peteret: libros ille dedit, veniam non dedit, quia, inquiebat, nihil peccas, dum libros petis; sed incipis opus habere venia, dum veniam petis, Nam hoc adversus Gruterum peccatum est, non habere Gruteri audacter fiduciam. Salutantium praeterea desiderijs quam facillime occurrebat, nec majestatis nimius, nec familiaritatis parcus. Potuisses statim vereri, statim amare, statim fidere, statim audire aliquid ex antiquitate, ex bonis literis, ex historia, ex legibus. Inprimis autem hoc agebat, ut apud minorem aetatem oracula sapientiae misceret, ut sermones suos condiret salibus, & per eosdem sales infunderet valetudinem morum. Disserebat de ratione vivendi, quid in hoc aevo optimum, quid pessimum, quid pulchrum, quid turpe, quid solidum, quid vanum esset. Conciliabat virtuti studium, vitijs odium, literis amorem. Veteres Cupidinem aliquem commenti sunt alatum, caecum, pharetratum, incendiarium, sagittarium; & his instrumentis omnibus nihil faciebat, quam amare. Quam ego vim in Grutero potius fuisse nimis certo scio. Nam quod illic fictum, hic factum fuit. Vidimus, accepit fabula prisca fidem.