A26815:1279
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nemo magis juvandus à magnis, quam quem minores praedae habent. At quamvis haec ita sint, Liberalitati tamen maximi Principis, qui semper beneficijs, quam poenis largior fuit, & nunc optimus, postquam malis temporibus antiquior habetur, Grutero intercessit. Cum enim Inscriptiones suas Romanas Romanorum Imperatori Rudolpho inscripsisset, Princeps ita munus hoc acceptum habuit, ut & laudationis & largitionis suae munere vicissim dignum putaret, alterius quidem honorem statim praemittens, alterius optionem ad arbitrium authoris differens, interim per Wakerum & Barvitium responso dato, Gruterum & praeteritum & praesens & saeculum futurum demeruisse, peteret ille à Caesare munus quod vellet, repulsam ne timeret. Certe qui petere jubet, & laudat, ille ⟨p. 546⟩quantum laudat, quod damus, tantum nos invitat, ut petamus. Nam qui nollet nos petere, nollet laudare; quia laudatio meritum intelligit, & meritum repraesentationem: Silentium quod nec laudat, nec vituperat, magis vituperat quam laudat, & quidem ita vituperat, ut nos vetet sperare. Verum cum illud additur Pete munus, & laudatio praemittitur, illud dici videtur, Pete munus mea liberalitate, & tuis meritis dignum. Sed Gruterus tanti Principis judicio gavisus de caeteris ita respondit, Midam aliquando à Libero patre similem optionem consecutum, quia stulte elegerit, in praemio poenam accepisse, dumb auri quidem copiam, fructum non haberet; majorem esse sibi reverentiam Majestatum, quam ut ipsis dona sua nominet.
Nemo magis juvandus à magnis, quam quem minores praedae habent. At quamvis haec ita sint, Liberalitati tamen maximi Principis, qui semper beneficijs, quam poenis largior fuit, & nunc optimus, postquam malis temporibus antiquior habetur, Grutero intercessit. Cum enim Inscriptiones suas Romanas Romanorum Imperatori Rudolpho inscripsisset, Princeps ita munus hoc acceptum habuit, ut & laudationis & largitionis suae munere vicissim dignum putaret, alterius quidem honorem statim praemittens, alterius optionem ad arbitrium authoris differens, interim per Wakerum & Barvitium responso dato, Gruterum & praeteritum & praesens & saeculum futurum demeruisse, peteret ille à Caesare munus quod vellet, repulsam ne timeret. Certe qui petere jubet, & laudat, ille ⟨p. 546⟩quantum laudat, quod damus, tantum nos invitat, ut petamus. Nam qui nollet nos petere, nollet laudare; quia laudatio meritum intelligit, & meritum repraesentationem: Silentium quod nec laudat, nec vituperat, magis vituperat quam laudat, & quidem ita vituperat, ut nos vetet sperare. Verum cum illud additur Pete munus, & laudatio praemittitur, illud dici videtur, Pete munus mea liberalitate, & tuis meritis dignum. Sed Gruterus tanti Principis judicio gavisus de caeteris ita respondit, Midam aliquando à Libero patre similem optionem consecutum, quia stulte elegerit, in praemio poenam accepisse, dum auri quidem copiam, fructum non haberet; majorem esse sibi reverentiam Majestatum, quam ut ipsis dona sua nominet.